Franchises Statuts et Ordonnances des Seigneuries de Vallaise et d'Arnad J.C. Perrin

94 ].-C. Perrin tuum cum omnibus eorumdem bonis, usibus aquarum, pascuarum et nemorum silvestrium et domesticorum ubicumque fuerint sint liberi et ubicumque se tramutaverint ad habitandum infra dominium dicti domini Amedei et heredum suorum presentium et futurorum succedant in bonis et rebus paternis et maternis in quolibet gradu legitime consanguinitatis tam filie quam heredes masculli hominum dicte libertatis sub hac forma quod ille vel illi dictorum hominum qui heredes mascullos [LIX v.] vel femellos a se procreatos haberet et heredes masculli cum effectu vellent ipsas filias maritate secundum faculta­ tes hospicii sui quod filie in possessionibus et rebus immobilibus dicti hospitii non possint vel debeant petere vel requirere portionem. Si vero heredes masculli ipsas maritare nollent, non possent, aut nescirent quod filie sint heredes cum ipsis fratribus in omnibus rebus et bonis mobilibus et inmobilibus paternis et maternis. Qui vero heredes mascullos de se procreatos non haberet, filie sue succedant in bonis suis omnibus mobilibus et inmobilibus. Tamen si aliquis de dicta franchitate se tramutare voluerit illud facere possit quicumque voluerit, salvo semper iure liberorum ipsorum hominum presentium et futu­ rorum prout per omnia inferius videbatur contineri cum eorumdem rebus mobilibus et immobilibus, salvo semper usagio et servitio ipsius Amedei et exceptis illis qui eidem Amedeo debent fidelitates pro feudis tentis ab eo. Et si plures persone sint in uno hospitio quod hospitium eidem Amedeo plures debeant fidelitates, tot homines in ipso hospitio debeant remanere homines dicti Amedei quot fidelitates ipsum hospitium eidem Amedeo debebit. Et quotienscumque aliquis ipsorum hominum qui se tramutaverit ut dictum est si ipsum post modum reverti contingerit ad habitandum supra feuda dicti Amedei esse debeant de dominio ipsius Amedei. Preterea si aliquis ipsorum hominum habeat plures filios licet non debeat nisi unam fidelitatem, omnes ipsi filii sint et remaneant de dominio dicti Amedei quousque ipsi alium dominum invenerint qui eis aliud feudum largiatur. Si veto idem Amedeus vel sui heredes patati fuerint eis dare feudum eque bonum vel pacta equipol­ lentia facere sicut alter dominus eis facere et dare voluerit infra VI menses [ LX r.] proximos et continuos 2 postquam eis denunciatum fuerit, teneantur ipsi homines feudum et pacta ipsius Amedei vel heredum suorum prius accipere quam ab alio domino et de ipsius dominio remanere ; sinantur elapsis dictis VI mensibus post denunciationem factam eidem Amedeo vel habenti causam ab eo ipsi possint venire homines cuiuscumque voluerint de dominio alieno. ITEM idem Amedeus nomine suo et quo supra statuit et ordinavit quod dicti eius homines eorumdemque heredes et successores a Guelmor superius (2) Biffé : « pro ».

RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=