Franchises Statuts et Ordonnances des Seigneuries de Vallaise et d'Arnad J.C. Perrin
Franchis . es, statuts et ordonnances de Vallaise et d'Arnad 9.5 ronoverii, usurarii et renoverie, boschacii et bochacie cuiuscumque status vel conditionis sint ex nunc inperpetuum possint licite dare, distribuere et legare cuicumque voluerint omnia eorum bona mobilia et immobilia pro eorum libito voluntate. Ita quod omnes illi qui supra feuda domini Amedei in do minio ipsius a Guelmor insuper steterint per annum et diem sint homines ligii dicti Amedei et hoc de supervenientibus ad habitandum inte ( n ) datur. ITEM idem Amedeus cum ipsis suis hominibus statuit et ordinavit quod si contingat aliquem de dicta franchitate vel aliquem forestarium per locum transeuntem aut habitantem in dominio dicti Amedei migrari ab hoc seculo qui nullum fecerit testamentum vel ordinamentum de bonis suis, omnia bo na sua mobilia et immobilia sint et remaneant propinquoribus parentibus suis et si tune non inveniretur sucessor legitimus, dictus Amedeus unum de dicta franchitate eligat, dicti homines liberi unum de ipsis elligant, qui duo custodire debeant comuniter bona eius per annum et diem infra quod tempus si non inveniretur sucessor legitimus dicta bona sint ipsius Amedei et ipsa bona possit ex tune capere et deportare ; et hoc de mulieribus tamquam de hominibus intendatur. Ita videlicet quod dicti custodes 3 rationem de bonis perceptis et conservatis eidem Amedeo reddere teneantur deductis prius expensis pro custodia dictorum bonorum [ LX v.] rationabiliter factis. ITEM statuit et ordinavit idem Amedeus quod si aliquis hominum suo rum predictorumdem videret se non habere heredem de suo proprio corpore procreatum ipse possit dare, dimittere et legare feuda que ipse tenebit a dicto Amedeo cuicumque voluerit faciendo illud quod inde fieri debet eidem Amedeo exceptis ecclesia, hospitali, paribus terre et maiori domino ipsius Amedei fa ciendo semper tamen ille cui huismodi feudum datum vel legatum vel dimissum fuerit ipsi Amedei fidelitates, ius, usacium et servicium per dictum donatorem aut legatorem de ipsis feudis fieri debitum et statutum seu etiam consuetum. Et si forte in premissis donationibus fraus inventa fuerit in preiudicium ipsius Amedei vel heredum suorum, idem Amedeus habere debeat duplum duodeci mum et tridecimum quod de re vendita habere deberet. Et hec fraus inten datur si feudum dicti Amedei fictuose daretur vel si occultaretur usagium eiusdem. ITEM statuit et ordinavit quod renoverii et renoverie, boschacii et bo chacie commorantes in dominio et districtu dicti Amedei a Guelmor superius sint franchi et liberi sicut et ceteri de dicta franchitate. ITEM statuit et ordinavit quod eiusdem homines a Guelmor superius possint dare legitime et licite avoeriam eorumdem liberorum et aliorum propin quorum parentum cuicumque voluerint illis tamen qui sunt de dominio ipsius (3) Biffé : « de ratione ».
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=