Franchises Statuts et Ordonnances des Seigneuries de Vallaise et d'Arnad J.C. Perrin

96 J.-C. Perrin Amedei. Et si eam datent alteri de dominio alieno illud facere non possint nisi de voluntate dicti Amedei vel heredum suorum et hoc intendatur de avoeriis et tutellis pertinentibus tantummodo ipsi Amedeo. Et si forte tutella seu avoeria de patrie consuetudine generali perveniret alicui stulto vel pro­ digo quod dictus Amedeus eam possit dare licite alicui ydoneo parentum suorum propinquorum. Ita tamen quod tutor fideiubeat reddere rationem de bonis advocati in fine tutelle [ LXI r . ] , deductis missionibus et expensis rationabiliter factis pro ipso advocato et etiam pro ipsius rebus et rationibus requirendis, tenendis acque collendis. ITEM statuit quod si quis de dicta franchitate voluerit vendere feudum quod tenebit ab ipso Amedeo, illud vendere possit dando et solvendo eidem Amedeo duodecimum et tridecimum. Ita tamen quod ille qui dictum feudum vendere voluerit illud debeat presentare et invitare prius eidem Amedeo et dare ei pro tanto precio pro quanto sine 4 fraude ab alia persona inde haberetur salvo eius duodecimo et tridecimo ; hoc excepto quod legitimi su­ cessores non debeant solvere duodecimum et tridecimum de re empta a propinquoribus parentibus et sucessoribus suis. Et hoc intendatur de filio emancipato ad patrem et de patre ad filium emancipatum et de fratre ad fratrem in dominio dicti Amedei commorantibus et non extra et non teneantur in istis gradibus feudum quod traheretur venale ipsi Amedeo invitare ; hoc addito quod dicti eius homines de dicta franchitatem possint vendere absolute eorum feuda eorum legitimis sucessoribus in dominio dicti Amedei existentibus sine aliqua invitatione facienda ipsi Amedeo vel heredibus suis solvendo tamen eidem domino duodecimum et tridecimum et si vero dictus Amedeus vel eius heredes infra duos menses continuos postquam ei fuerit invitatum dictum feudum emere nollet, inde sit laudatum et grantatum illis qui emere vellent salvo semper eius duodecimo et tridecimo et omni alio usagio, servitio consueto et statuto et excepto ecclesia, hospitali, paribus terre et maiori domino ipsius Amedei solvendo eidem Amedeo duodecimum et tridecimum et omne illud servicium et usagium consuetum et statutum pro quo quidem duodecimo et tridecimo cui dictum feudum datum vel venditum fuerit de inde sit laudatum et grantatum et eis debeat indeffectu garentis ga­ rentiri per dictum Amedeum salvis semper eius fidelitatibus si que deberentur ei cum omni servitio et usagio consueto et statuto. Ita tamen quod emptor solvat medietatem duedecimi et tridecini et venditor aliam medietatem [ LXI v.] solvere teneatur, excepto predicto Amedeo et heredibus suis quibus si emerint de precio rey vendite duodecimum et tridecimum totaliter auferatur et dimittatur eisdem. (4) Le mot « sine » avait été écrit deux fois, puis le dernier a été biffé.

RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=