Franchises Statuts et Ordonnances des Seigneuries de Vallaise et d'Arnad J.C. Perrin

Franchises, statuts et ordonnances de Vallaise et d'Arnad 97 ITEM statuit quod si retrofeuda venderentur dictus Amedeus habere debeat duodecimum et tridecimum nisi venderentur illis a quibus tenerentur et tune nichil inde dictus Amedeus vel heredes sui extorquere vel exigere possint vel debeant nec ea teneantur ipsi domino vel heredibus suis invitare et pro tanto sit emptoribus laudatum et grantatum et eis debeat per ipsum Amedeum et heredes suos garentiri indeffectu domini feudi sicut propria feuda de qui­ bus duodecimum et tridecimum accipitur et levatur. ITEM statuit et ordinavit quod si quis dictorum hominum vendiderit feudum quod debeat fidelitatem eidem Amedeo, ille qui illud emerit faciat ei fidelitatem di dictum feudum venditum fuerit alicui qui non sit de dicta franchitate. Si vero dictum feudum venditum fuerit homini in dicta franchitate existenti, emptor nullam aliam fidelitatem facere teneatur nisi illam quam deberet eidem domino et tantummodo usagium de dicto feudo fieri debitum et statutum nisi ipse haberet de se procreatum qui illam posset reddere et servire et tot fidelitates quot emerit teneatur reddere et servire eidem Amedeo et si tot persane essent in hospitio emptoris quando 5 haberent heredes qui illas passent reddere et servire. Ita tamen quod si emptor dicti feudi extra dominium dicti Amedei per VII annos continuos subsequentes fecerit man­ sionem, salvo legali occasione vel neccessitate, tune a iure ipsius feudi totaliter cadat nisi predicto Amedeo de feudo empto fidelitatem reddiderit quam venditor prius eidem facere tenebatur. ITEM statuit et ordinavit quod homines dicte franchitatis possint facere fieri eorumdem uxoribus cartas testatas pro rationibus et iuribus earumdem assignandis et assetandis super eorum terras et feuda asque licentia ipsius Amedei vel heredum suorum. ITEM quod post obitum mariti uxor [ LXII r.] vidua possit facere de dicto feudo quicquid voluerit usque ad quantitatem in sua carta contentam, salvo semper iure et usagio ipsius Amedei. Si vero heredes defunti possessionem de dote obligatam fonditus vendere voluerint dictus Amedeus duodecimum et tridecimum exigat sine lesione et gravamine mulieris vidue et <lotis sue. Et si heredes defunti voluerint mulieri vidue quantitatem in sua carta contentam ipsi heredes non teneantur solvere eidem Amedeo duodecimum et tridecimum. Si vero heredes defunti non solverent ipsi vidue dotem in sua carta contentam, ipsa vidua habeat libertatem et potestatem vendendi possessionem sibi obligatam sicut et ceteri homines de dicta franchitate salvo iure et usagio ipsius Amedei. ITEM statuit et ordinavit idem Amedeus cum dictis hominibus suis quod si quis alterum ipsorum voluerit convenire occasione feudi, quod dominus feudi (5) Biffé : « emerent ».

RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=