Franchises Statuts et Ordonnances des Seigneuries de Vallaise et d'Arnad J.C. Perrin
98 J.-C. Perrin teneatur facere curiam suam infra vallem Vallexie alioquin conveniat ipsum coram dicto domino Amedeo qui eis facere teneatur curiam suam ibidem sicut anthea faciebat. Tamen ille qui conveniretur non debeat hac de causa exire vallem Vallexie nisi dictus Amedeus facere vellet curiam suam in Amado quod facere possit quandocumque fuerit de eius voluntate. ITEM statuit et ordinavit quod si quis ipsorum hominum de dicta fran chitate teneat aliqua feuda a dicto Amedeo de quibus nulla habeat instru menta vel minus vallida aut de quibus ipse posset ipsos inquietare, travalyare vel gravare aliqua de causa usque in hune diem commissa illud non possit vel debeat facere sed 6 sint eis perpetue ratifficata et confirmata pro usagio et iure inde fieri statuto et debito faciendo sintque libera sicut cetera feuda de dicta franchitate non obstante aliqua causa hinc retro commissa. ITEM dictus Amedeus cum predictis hominibus suis statuit et ordinavit quod si aliqui forestarii venerint ad habitandum in feudo et dominio dicti Amedei a Guelmor superius undique sint, si steterint per annnum et diem seu sint de dominio dicti Amedei seu de dominio alieno, ipsi sint franchi et liberi et sub eadem franchitate. ITEM idem Amedeus [ LXII v.] statuit et ordinavit cum dictis hominibm suis et de voluntate ipsorum quod idem Amedeus vel eius locumtenens eos possit ducere quod voluerit extra dominium suum. Tamen semper eundo, stando et redeundo sumptibus et expensis propriis ipsius Amedei vel heredum suorum. Et qui nollet aut non posset ire pro alio sufficiente omne scusetur. Tamen si dictus Amedeus vel sui heredes irent, ipsi homines personaliter ire debeant, salva legitima occasione. Tamen redeundo a valle Vallesie 7 ipse Ame deus non debeat eis edendo vel bibendo aliquos sumptus ministrare. Si vero infra dominium suum de Amado, de Vallesie, de Quincinato vel ubicumque haberet dominium a Castclluçone inferius usque in civitate Yporredie eos ducere voluerit ipsi homines sibimet ipsis expensas facere teneantur, hoc excepto quod mulieres vidue et fueri orfani a XV annis inferius non teneantur facere aliquam cavalcatam. ITEM statuit et ordinavit cum dictis hominibus suis quod si ipse Amedeus vel heredes sui guerram habuerint cum aliquo quod ipsi homines dicte fran chitatis debeant ipsum dominum vel heredes suos iuvare tueri quilibet de per sona sua administrando sibimet ipsis sumptus suos et ipse Amedeus alliud eis petere non possit nec debeat ratione alicuius guerre vel contentus. Et hoc intendatur per totum poderium et districtum dicti Amedei Vallesie, Amadi et allibi non. (6) Biffé : « eis ». (7) Biffé : « idem ».
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=