Franchises Statuts et Ordonnances des Seigneuries de Vallaise et d'Arnad J.C. Perrin
100 J.-C. Perrin ITA QUOD ille qui infra dictum terminum non solverit dictum redditurn cadat in duplum ad misericordiam domini. PRO QUOQUIDEM reddito prout superius exprimittitur dicti homines dicte franchitatis eorumque heredes et successores sucessive cum eorumdem rebus et bonis mobilibus et inmobilibus presentibus et futuris sint ex nunc perpetue quic ti, liberi [ LXIII v. ] et absoluti et immunes ab omni tallia, compleynta, royda, auxilio et ab omnibus graciis et aliis exactionibus que ratione feudorum possint ullatenus appeti et requiri salvis eiusdem Amedeo serviciis anualibus, rectisque usagiis eiusdem debitis et statutis quia sicut idem Amedeus voluit, statuit et ordi navit et concessit pro se et heredibus suis et successoribus universis et presenti bus et futuris. Ita tamen quod predicti redditus et fidelitates cuilibet ipsorum hominum secundum quod debebit super certas terras, possessiones eorumdem ex nunc assignentur per duos probos homines comuniter electos unum per dictum dominum et ailum per dictas homines dicte libertatis et ipsi duo iurent ad Sanc ta Dei Evvangelia corporaliter tacta hoc bene et fideliter facere eorum posse et seusu et elligant unum medium secum qui iuret illud idem tam pro ipso Amedeo quam pro hominibus supradictis et prout ipsi III ordinabunt inperpetuum ob servetur et quicumque emerit aliquam de possessionibus que faceret dictum red ditum seu que debebit aliquam fidelitatem illum eumdem redditum et illam eamdem fidelitatem facere teneatur eidem Amedeo. Si vero aliqua de huiusmodi possessionibus que facere debuerit dictum rdditum seu fidelitatem perierit ruyna vel alia de causa predicti electi seu alii consimiles illum redditum ordinatum seu fidelitatem super ipsam possessionem perditam teneantur assignare super unam aliam possessionem illius cuius res perdita esset si possessionem haberet compe tentem et quicumque debuerit de redditu superius ordinato si defficeret in so lutione cadat in duplum ut supra dictum est. ITEM statuit et ordinavit cum dictis hominibus suis quod si viderent quod necesse sit ponere et statuere arnesia inter eos, ipse Amedeus debeat convocare secum IIII0r de dictis hominibus magis peritis de dicta franchitate sub banno X solidorum cuilibet ex nunc imposito de quorum consilio arnesia debeant cuilibet ipsorum [ LXIV r.] hominum 8 habenda sub certo termina ordinari et quicumque ipsorum qui non habebit arnesium sibi iniunctum in termina assignato per ipsos dispositores solvat de banno X solidos pro qualibet vice et nichillominus idem Amedeus possit eum compellere per captionem bonorum suorum ad emendum arnesium sibi tune temporis ordinatum. ITEM statuit et ordinavit quod si ipsi homines voluerint ponere custodes in eorum possessionibus vel per comunitatem facere aliquod melioramentum in pon te, ecclesia, campanis seu pro confratria recuperanda vel pro aliis quibuscum- (8) Le passage « de quorum consilio... hominum » est répété deux fois.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=