Franchises Statuts et Ordonnances des Seigneuries de Vallaise et d'Arnad J.C. Perrin
102 ].-C. Perrin nendum et aliis mercandiis exercendis, pro contractis debitis observandis et etiam pro fideiussoribus et matrimonis cornplendis iurarnenta omnia alia possint facere que iura postullant et requirunt. ITEM statuit et ordinavit cum dictis horninibus suis quod si quis aliquern percusserit de pugno rnalliciose solvat [ LXV r.] de banno V solidos et dap num passo iniuriarn emendetur. ITEM qui stremitam vel criforiarn audierit et non venerit solvat pro banno XX solidos. Et qui non venerit ad mandatum dornini si dorninus haberet neces sitatem solvat pro qualibet vice 9 LX solidos si bannurn eis imponeretur per dictum dominum vel per nuntium suum propriis expensis ipsorurn hominum per totum poderium et districtum dicti Amedei. Si vero extra dorninium ipsius Arnedei irent propriis expensis ipsius ire debeant prout superius est statutum. Tamen de hiis excusantur qui vere nescirent dictam necessitatern et omnes gravi infirmitate detenti et omnes vera necessitate occupati. ITEM statuit et ordinavit quod ipse pro qualibet sasina vel desasina habeat IIIIor denarios quos solvat ipsi Amedeo reus hoc addito quod si ipse vel nun tius suus non essent presens in loco quod unus hominum dicte franchitatis pos sit sasire nomine ipsius domini Amedei reddendo illi hoc quod pro sasina capi debet ut superius est statutum. ITEM statuit quod si quis vadium alterius acceperit sine nuncio domino et sine voluntate illius cuius esset pignus solvat pro banno V solidos nisi dictum vadium in speciali titullo pignoris fuerit obligatum. Si vero dictum vadium ti tullo pignoris sibi fuerit obligatum ille cui obligatum fuerit vel positum in ob servatione illud possit capere auctoritate sua transacto dicto termino solutionis. Si vero vadium taliter obligatum ante terminum solutionis deceretur vel por taretur extra terra si tune dominus vel nuntius eius non essent presentes in loco ille cui dictum vadium fuerit obligatum titullo pignoris illud possit capere licite cum uno homine dicte franchitatis nomine ipsius Amedei. ITEM statuit et ordinavit quod si quis metas vel terminos alicui traxerit vel posuerit nisi de voluntate utriusque partis terram tenentis coniuncti solvat de banno solidos LX et dapnum emendetur. ET sr QUIS vilis persona et inhonesta dixerit alicui probo homini verba iniuriosa et ille bonus homo dederit ei de manu vel de pugno aut ipsum impin serit nullum bannum incurrat [ LXV v. ] . Et de mulieribus illud idem extitit ordinatum. ITEM si quis falsum sacramentum vel falsum testimonium tulerit et dixerit pro dampno alieno solvat de banno LX solidos vel pugno punyatur et dapnum emendetur. (9) Biffé : « X ».
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=