Franchises Statuts et Ordonnances des Seigneuries de Vallaise et d'Arnad J.C. Perrin

Franchises, statuts et ordonnances de Vallaise et d'Arnad 145 ITEM 4 statuerunt et ordinaverunt ipsi domini et homines, suis et qui­ bus 1 supra nominil::-us, quod nulla persona cuiusvis status, gradus et condi­ cionis existat, sit auxa vel presumat ab inde in anthea durante huiusmodi dictorum 1 tresd�cim annorum spacio, in et super aliquibus possessionibus cultis et nemoribus castanearum infra dictas confines existentibus quocumque tempore tocius 1 anni ducere, tenere nec conduci facere aliquas captas. Et hoc sub b<impno et pena quinque solidorum dicte monete pro qualibet capta 1 grossa vel parva utriusque sexus. Hoc salvo quod unusquisque pre­ dictorum hominum possit et valeat nichillominus ducere seu conduci facere 1 in et super suis possessionibus et nemoribus propriis dumtaxat et non super alienis videlicet duas capras ligatas tamen sive stachatas, eciamque possit I· et valeat sibique liceat et licitum sit nutrire, allevare et tenere tot captas quot poterit extra omnia predicta nemora i · castanea et omnes possessiones in qui­ bus sunt et nutriri possunt arbores castaneas dumtaxat et non aliter ubicum­ que sint infra dictas confines. I· ITEM 5 statuerunt et ordinverunt hiidem domini et homines, suis et qui·· bus supra nominibus, quod nulla persona cuiusvis status gradus et condicio­ nis I· existat sit auxa vel presumat ab inde in anthea durante termina pre­ misso quovis tempore anni ducere, tenere seu conduci facere aut i· ire per­ mictere aliquos porcos in quibusvis possessionibus tocius chantoni Perli ; ymo teneantur et serventur dicti porci in stabulis suis I• sive in et super proprie­ tatibus suis et possessionibus propriis et non alienis. Et hoc sub bampno et pena decem solidorum pro quolibet porco et pro 1 qualibet vice qua con­ trafactum fuerit. ITEM 6 statuerunt et ordinaverunt ipsi domini et homines, suis et quibus supra nominibus ut supra 1 quod nulla persona cuiuscumque status, gradus et condicionis existat, sit auxa vel presumat ab inde in anthea, premissis tresdecim annis durantibus, 1 quocumque tempore, videlicet et die prima mensis marcii usque ad diem festi sancti Andree, in viridariis vero prefatorum do­ minorum aliquo tempore anni ducere, tenere I· seu conduci facere aut ire permictere, in et super aliquibus cultis uti pratis, campis, vineis et ortis, videlicet aliquas vachas, oves, asinos, alias 1 que sive animalia dampnum quodvis inf.erencia. Et hoc sub bampno et pena trium solidorum dicte monete pro qua­ libet vacha seu ove aut alia I· qualibet bestia vel animali. ITEM 7 statuerunt et ordinaverunt sepe dicti domini et homines, suis et quibus supra nominibus ut supra, quod durante dicto termina galine et iO (4) A la marge (5) A la marge (6) A la marge (7) A la marge « De capris ». « De porcis ». « De vachis, ovibus et aliis animalibus ». « De galinis et canibus ».

RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=