Franchises Statuts et Ordonnances des Seigneuries de Vallaise et d'Arnad J.C. Perrin

Franchisfs, statuts et ordonnances de Vallaise et d'Arnad 153 de remedio opportuna providere dignarentur et vallet taliter quod inter eius et dictos officiarios ac notarios in futurum oriri non possit lis sed potius amor nutriri et ut in futurum sciant quot et quantis solvere debeant tant de instru­ mentis, processibus ut aliis scripturis, quam exequutionibus per officiarius ipsos feudis estatyn et estatum sibi deserni qui supplicationi tamquam rationi consone ipsius domini annulando ( ? ) cupientes hoc ideo dictos suos subdictos favoribus pertractare graciose et ( ...)1 semper se reddant sencientes se favoribus ydoneys benigniter per tractatos supplicationis eorumdem exponentes benivole acceptando ex requisitione consensu tamen et voluntate proborum virorum An­ thoni Esprango, Anthoni de Fabiolles, Johannis Petri Hugonis, Anthoni de Rubeys, Petri Perrini, parrochie de Vallexia, ibidem presentium, requirentium et consencientium hac in hac parte glatium nominibus suis et omnium aliorum suorum consortum eiusdem parrochie Perli, a Gueymour inferius, secum tamen ad heres vo!untium et cupientium licet absentium tamquam presentium suo­ rumque et cuiuslibet ipsorum heredum successorum et causam habentium et futurorum habiturorum ac omnium et singullorum quorum in futurum [ 15 v.] intererit. PRo QUIBUS eorum consortibus iurati promisserunt et ipsorum quemlibet in solidum per eorum iuramenta ab ipsis et quilibet ipsorum in mis notarii subscripti manibus corporalliter prestita et sub suorum omnium expressa et yppotheca obligatione bonorum mobilium et immobilium presentium et futuro­ rum quorumcumque de ratum, gratum, et firmum habendo et per eisdem eorum consortes et ipsorum quemlibet laudari, rattifficari et observari faciendo omnia et singulla in presenti publico instrumento contenta, si fuerint necesse suis expensis cumprimmi opportunis et necessariis dictis eorum hominibus de re­ medio opportuno providentis ad pacta, conventiones, ordinaciones, statuta et moderationes infra seriatim descriptis per hune qui infra sequitur modum devenerunt et cum ipsis eorum hominibus devenire volluerunt. IN PRIMIS si quis pervenutis ad eum graciam invocando statuerunt et ordinaverunt prefati domini de consensu et ad requisitionem quorum supra quod si pars principalis actura vel rea ille qui loquitur pro eisdem in iudicio petat a domino suo temporalii seu eius officiariis sibi de advocato providerii simpliciter, obmittendo solempniter advocatos in iudicio per Valem Auguste in cava temporalii debeat exaudiri et sibi de advocato provideri prout se omnes solempnitates interessent et illo modio nichil fiat quod sit preiudicabile ipsi requirenti. Quomodo iudex debet previdere de advocato parti requirenti. ITEM SECUNDO statuerunt et ordinaverunt, de consensu quorum supra, ( 1 ) Mot illisible.

RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=