Franchises Statuts et Ordonnances des Seigneuries de Vallaise et d'Arnad J.C. Perrin
154 }.-C. Perrin quod omnes et singulli notarii iurisditionis prefatorum dominorum tenentur recipere instrumenta eisdem precipienda de contractibus, negociationibus lici tis et honestis ad requisitionem cuiuscumque persone et si ac casu fuerint requisiti ire recipere instrumenta seu instrumentum teneantur et debeantur in castellaniam, cui suberunt, ire sumptibus moderatis requirentes [ 1 6 r.] mo derationem dictam extra expensa ad sex denarios grossos in cappitullo testamen torum et inventarium de quo inferius fit mentio. Et casu quo illo tallis no tarius sit requisitus ire recusaverit officia tabellionatus per unum annum pro xime post dictam requisitionem privetur et privare debeat per dominum tem poralem cui suberit seu eius officiarium nisi talis notarius refutans instantie causam legittime necessitatis reperiretur habere de quo stare debeat iuramento dicti notarii super tali impedimenta. De scripturis curiarum quomodo debet expediri. ITEM TERCIO statuerunt et ordinaverunt prefati domini de consensu quorum supra eo quia notarii causarum quandoque pro scripturis nimium exigunt quod clerici sive notari curiarum teneantur in memorialibus et etiam ceteris scrip turis causarum ponere et scribere in quamlibet pagina viginti et quattuor ligneas scripture et octo dictiones in quamlibet lignea et si in quolibet folio quadraginta et octo lineas et in quamlibet linea octo dictiones et non possit aliquis notarius vel scriba curie capere pro sua scriptura nisi dimidium gros sum pro qualibet pagina, seu unum grossum pro quolibet folio continenti lineas et dictiones predeclaratas ; de aliis autem copiis et scripturis instrumentorum que in iudicio procantur non possint capere nisi tres quartos grossi pro quam libet folio continente lineas et dictiones supradictis ( sic). De adiornamentis . ITEM QUARTO statuerunt prefati domini, de consensu quorum supra, quod adiornamento subdictorum suorum eiusdem parrochie Perli de parte ad partem, scilicet pro debitis a decem libris infra, non debeat fieri per instru mentum nisi simpliciter per mistrales sit assignatum sine adiornamento, consue tudine patrie Vallis Auguste in contrarium forcitam faciendo non obstante. [ 16 v. ] Quomodo debet adiornare. ITEM QUINTO statuerunt prefati domini, de consensu quorum supra, quod mistrales sive manderii non debeant aliquem assignare sive adiornare ad instan ciam partis, nisi in personam propriam an in iannuis ecclesie, voce cride, et non per nuncium. Et hoc sub pena quinque solidorum et pro quolibet contra faciente et qualibet vice ; adiornamentum aliter sic factum sit nullum et non preiudicet adiornamento. ITEM SEXTO fuit statutum et ordinatum ut supra quod si quis ad instan ciam partis fuerit coram potestate seu aliis officiariis prefatorum dominorum
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=