Franchises Statuts et Ordonnances des Seigneuries de Vallaise et d'Arnad J.C. Perrin

156 J.-C. Perrin cionis sit quod non fuerit levatum in publicam formam et partes requerant illud tale instrumentum reciperit teneatur illud canzellare, nec capere debeat neque possit pro pena sua nisi medietatem precii quod habere deberet de in­ strumento in publicam formam levato et scribat in milrgine illius instrumenti sicut preceptum fuit canzellari illud talle instrumentum die et anno talliter presentibus partibus. [ 17 v . ] ITEM quod nullus predictorum subdictorum audeat neque presu­ mat alium subdictum quovis modo compellere nisi coram suo iudice ordinario vel coram officiariis prefactorum dominorum. Et hoc sub pena quadraginta solidorum pro quolibet contrafaciente et qualibet vice nisi pro remere propha­ na spirituali et ecclesiastica. ITEM quod nemo audeat neque presumat exequutari facere in ecclesia par­ rochialli predicta aliquas literas monitoriales nec excomunicatorias nisi de rc­ bus incertis et occultis et hoc sub pena quadraginta solidorum pro qualibet contrafaciente et qualibet vice. ITEM statuerunt et ordinaverunt prefati domini cum eorum predictis sub­ dictis et de eorum consensu quod nullus dictorum subdictorum audeat neque presumat precipere nec conficii facere aliquod instrumentum de aliquibus eorum feudis et proprietatibus a prefatis dominis monentibus nisi notarius in iurisdic­ tione prefatorum dominorum habitante et ibidem bona immobilia possidente nisi forte precederet de consensu prefatorum dominorum et hoc sub pena du· plicis sive laudemii sive albergamenti. ITEM magis ordinatum fuit quia sepe quando plures fratres, nepotes aut consanguiney existunt in una domo, unus ipsorum alterius propter malum re­ gimem an fraudulenter et maliciose aliis absentibus et non consencientibus coniiuctorum nomine aliorum eius condivisorum vendicionem aut alium con­ tractum in preiudicio et detremento ipsorum fecit, quod talis qui talem vendi­ cionem seu contractum facere presumeret illud ex nunc facere non possit nec valeat quomodo in aliorum eius fratrum seu condivisorum in aliquo nomine preiudicando et si quos vel quas facere se actentaret, fuit nulli et nullius val­ loris vel momenti. Et hoc similiter de mulieribus intendatur. ITEM pari formiter statutum et ordinatum ut prefertur fuit quod nullius ex subdictis prefatorum dominorum seu ipsorum alterius parrochie predicte cuiuscumque gradus vel condicionis sit audeat neque presumat capere actionem unus contra alium sed creditum petere sine compellere debeat suum debitorem coram suo iudice ordinario. Et hoc su ( b ) pena quinque solidorum pro qualibet libra ac pro qualibet contrafaciente et qualibet vice et ulterius talis actio sit nulla et nullius valloris efficatie. [ 18 r.] ITEM quia notarii nimis excepcive pro eorum pena et labore instru-

RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=