Franchises Statuts et Ordonnances des Seigneuries de Vallaise et d'Arnad J.C. Perrin
158 J.-C. Perrin mortis facere, statutum fuit quod notarius qui tale testamentum, codicillum sive donacionem receperit non possit, audeat neque presumat capere neque exigere pro pena eundo ad locum testatoris nisi dumtaxat prout in capitullo de inventariis. Et ipse talis notarius recipiens non debeat illud tale instrumen tum levare neque in formam publicam reddigere debeat, nisi fuerit requisitus per partem usque post mortem talis testatoris, videlicet ultimum testamentum dumtaxat et non alia precedencia et cum autem in pubblicam formam levatum fuerit non debeat, possint neque audeant capere nisi ut in dicto capitullo inventariorum continetur. ITEM magis volluerunt et ordinaverunt prefati domini, de consensu quo rum supra, quod per capitulla et statuta superius declarat( a ) nullium preiudi cium generare possit aliis iuribus et rationibus prefatorum dominorum nec etiam dictorum suorum suddictorum. ITEM statutum ut prefertur fuit quod prefati domini possint et valleant cum consensu suorum subdictorum addere et diminuere de capitullo in capi tullum prout eis iuste et rationabiliter videbitur, quam ita fuit actum et ordi natum inter ipsos dominos et subdictos suis et quorum supra nominibus agen tibus omni in premissis obmissa fraude. QuE AUTEM OMNIA universa et singulla premissarum in presenti publico instrumento contenta, declarata et ordina[ ta] prout supra declarantur iurati promisserunt prefati domini cum dictis subdictorum suis et quorum supra no minibus et ipsorum quilibet insolidum quantum se interest super sanctis Dei Scripturis, etc. PROMISERUNT habere ( rata ) et firma, etc. et nunquam contra facere sub pena, etc. RENUNCIANDO ( .....) 3 omnibus in rebus et legibus etc., nec non iuri canonico et civili ( ...) generalem renunciam nisi specialis preceditur minime vallituram. DE QUO REQUI fieri ( ...) etc. unum instrumentum et plura dictamine sapien tium ordinaverunt. (3) Cette dernière partie du feuillet est presque illisible.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=