Franchises Statuts et Ordonnances des Seigneuries de Vallaise et d'Arnad J.C. Perrin

170 ].-C. Perrin et fecerunt et non [ aliter ac secundum ea semper obtulerunt se facturum et que etiam [ promiserunt et iuraverunt dicti domini observare et nonnulla alia inter [ dictas partes, hinc inde deducebantur et allegabantur que hic causa [ brevitatis obmittuntur et de quibus dicitur constare ex actis agitatis [ tam in curia Perli dicti mandamenti Vallesie, quam in curia Augustensi [ et etiam coram magnifico consilio residenti ducali Sabau.-lie ad que relatio [ habeatur per illorum approbationem. HINc ENIM FUIT et est quod [ ibidem in prescriptorum testium meique notarii subscripti presentia personaliter [ constituti prefatus dominus Johannes condominus dicti mandamenti Vallesie [ ex una, nec non Johannes Mathei de Rubeis et Glaudius de Yeuglia [ consindici, ac Franciscus Rubei et Johannes Capellyn, actores, procuratores [ et sindici ac nomine predicte communitatis universitatis et hominum [ ac incolarum dicti mandamenti Vallesie ex altera partibus, lites ipsas, [ questiones et clifferentias amicabiliter terminare et iudi­ ciorum anfranctus [ sedare cupientes, ad infrascriptas transactionem, pacta et conventiones [ devenerunt in huic qui infra sequitur modum. ET PRIMO quod bona [ pax, verus amor, charitas et perpetua dilectio vigeat sitque et esse [ debeat inter easdem partes ut decet prout inter dominos et sub­ dictos [ esse debeat. SECUNDO fuit dictum et conventum inter ipsas [ partes ambas ut supra transigentes quod prefatus dominus Johannes [ ut supra contransigens predictis litibus et causis omnibus et singulis [ cum universis clependentibus, emergen­ tibus, annexis et accessoriis renunciet [ et renunciare debeat et prout ibidem renunciavit et renunciat expresse. [ TERTIO fuit dictum et loquutum, pacto expresso, videlicet quod pretextu premissorum [ cum dependentibus universis de cetera idem dominus Johannes contransigens [ sive eius heredes et successores ac causa habituri imperpetuum nullo [ modo possit seu possint homines seu aliquem ex hominibus dicti [ mandamenti Vallesie seu ibidem habitantibus molestare, inquietare nec 1 arctare de iure sive cle facto prout et secundum quod continetur [ et disponitur ex tenore, mente et forma predictorum previlegiorum, [ libertatum, pactorum et statutorum ut supra narratorum. QUARTO [ fuit dictum, loquutum et conventum quod predicti homines, communitas et [ universitas ac ipsorum quilibet teneantur et debeant prout ad unumquemque [ spectat et pertinet reddere, prestare et facere redditus, census, [ usagia et tributa annualia ac debituras ac eas recognoscere [ et de ipsis exten­ tas, consignamenta et manifestationes facere prefato 1 domino Johanni et suis predictis prout ad ipsum spectat et pertinet ad [ mentem, formam et tenorem prefatorum statutorum, previlegiorum, pactorum et [ libertatum.

RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=