Franchises Statuts et Ordonnances des Seigneuries de Vallaise et d'Arnad J.C. Perrin
210 J.-C. Perrin intervalo procedere ad decisionem et declarationem dictarum defferenciarum ex potestate eis attributa vigore dicti compromissi, visis vero et consideratis ac prius diligenter investigatis tenoribus dicti procuratorii ipsorum hominum de Yssima superius descripti ac dicti compromissi superius denotati per nos no tarios infrascriptos recepti ut superius continetur necnon ratifficationibus dicti compromisi facti per nonnullos homines dicti loci Yssime et Gressoneti de et super querelis, debatis, questionibus et differenciis ac controversiis dicta rum partium et super dependentibus, emergentibus et connexis exinde visis quoque et consideratis ipsis querelis et peticionibus factis, productis, et exhibitis pro parte dictorum hominum et responsionibus unicuique petitioni 36 et querele pro parte dictorum dominorum factis, quequidem vero petitiones et querele dictorum hominum unacum responsionibus dictorum dominorum infra sequuntur. ET PRIMO super usu et decursu aquarum et fluviorum 37_ Quia dicti homi nes et incole dictorum locorum Yssime et Gressoneti dicebant et asserebant posse construere et facere molendina et alia artifficia vigore eorum libertatum et franchitatum 38 in et super fluminibus et aquis dictorum locorum sine licen tia dictorum dominorum, ad quod dicti domini [ 3 1 v.] respondebant et dice bant molendina et artifficia esse de iuribus regalibus et iura regalia dicebant et proponebant in dictis locis Yssime et Gressoneti sibi debere pertinere, in omni vero alia eorum necessitate dicti homines utantur ipsis aquis ad libitum ac tamen se dicti domini asserunt attendere tenorem franchitatum et ordina cionum dictorum arbitrorum. SECUNDO super fidelitatibus et facto fidelitatum vassalorum. Quia dicti ho mines conquerebantur dicentes quod dicti domini volunt impedire et habere sub et pro una filelitate duos, tres vel quatuor aut plures homines si sint in uno hospitio non habentem nisi unam fidelitatem, nolentes dicti domini eos vel aliquem ipsorum licentiare nisi mediante certa redemptione in qua dicti homines non credunt teneri virtute dictarum franchitatum ; ad hoc responde bant dicti domini se esse concordes cum dictis hominibus suis vigore dictarum franchitatum ut ipsi homines r dicebantJ 39 salvis instrumentis que post liberta tes in contrarium facta reperirentur. TERCIO super facto filiarum succedentium in deffectu maritorum. Quia dicti homines conquerebantur dicentes quod dicti domini volunt habere laudes et grantum quando dictae filiae nuptui cum bonis suis traduntur, ad hoc respon debant dicti domini dicentes se nullum 40 grantum ex tali contractu capere velle (36) B : A la marge il y a une main au doigt pointé. (37) B : A la marge : « Sur le different des moulins » et d'autre main : « Super ciusu aquarum molendinorum et artificiorum, inferius folio 9 ». (38) B : A la marge : « Secondo le loro franchisie ». (39) B : Ce mot est écrit à la marge et reporté ici par un signe de rappel. (40) C : Biffé : « grantu ».
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=