Franchises Statuts et Ordonnances des Seigneuries de Vallaise et d'Arnad J.C. Perrin
Franchises, statuts et ordonnances de Vallaise et d'Arnad 211 nec olim cepisse nisi res immobiles ipsarum filiarum alienentur et dentur per instrumentum manu tabellionum seu tabellionis receptum ; et tune si ita fiat talis contractus per instrumenum dicunt eis debere solvi ex tali contractu grantum. QUARTO super facto usurariorum 41. Quia sunt franchi sicut ceteri homi nes dictarum franchitatum, dicebant dicti homines quod dicti domini ceperunt et capiunt eorum bona mobilia quod non debent virtute dictarum franchita tum. Ad [ 32 r.] hoc dicti domini respondent nisi facta fuerit cessio, donatio vel testamento per eos eorum bona mobilia eis pertinere post eorum decessum. QUINTO super facto et alienatione retrofeudorum, ambe dicte partes scili cet dicti domini et eorum homines volunt super hoc de piano observare fran chitates. SEXTO super cambiis possessionum 42 conquerebantur dicti homines dicen tes quod dicti 43 domini eis capiunt et ceperunt laudem et et grantum ; cum ad hoc dicti hornines non credant se teneri virtute dictarum eorum franchita tum, ad hoc dicti domini respondebant velle observare franchitates et parere ordinationi dictorum proborum. SEPTIMO super facto talearum. Quia dicti domini olim ceperunt multas taleas ultra tenorem eorum franchitatem ut dicti homines credunt, ad hoc dicti domini respondebant dictos eorum homines non esse absolutos a taleis nisi ratione feudorum. ÜCTAVO super facto manifestorum. Quia dicti homines credunt se liberos et francos esse ab omni onere manifesti virtute dictarum eorum franchitatum, ad hoc dicti domini respondebant velle stare et parere ordinationi proborum, auditis utriusque partis allegacionibus. NONO super facto monetae et census annualis. Quia dicti homines conque rebantur dicentes quod dicti domini olim ceperunt et adhuc capiunt aliquando sex fortes cum dimidio monete cursalis Auguste pro solido, aliquando septem, aliquando octo et cum dicti homines non teneantur <lare pro solido vianensi 41 nisi quatuor fortes monete cursalis Auguste ut credunt pro solido rediti et sex fortes pro solido servicii ad hoc dicti domini respondebant et dicebant quod dicti homines debent et tenentur solvere eorum census et usagia ac redditus et servicia in bona [ 32 v.] moneta vianiense. Ac tamen dicti domini offerunt se vele parere ordinationi proborum, auditis visisque prius informacionibus utriu sque partis. DECIMO conquerebantur dicti homines quia dicti domini ipsos eorum (41) B (42) B (43) c (44) c A la marge : « Super usuris » et d'autre main : « Nota pour les usures ». A la marge : « De cambiis et permute simil ». Biffé : « homines » « unquam ».
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=