Franchises Statuts et Ordonnances des Seigneuries de Vallaise et d'Arnad J.C. Perrin
Franchises, statuts et ordonnances de Vallaise et d'Arnad 213 pore et excessive in officio manentium ; quia debent mutari et deponi singu lo anno de laudabili consuetudine ut dicti homines credunt, ad istud dicti do mini responderunt dictos eorum officiarios deponi velle totiens quotiens quid facerent contra iuris formam. DECIMONONO super facto computorum ; quia dicti homines conqueruntur eo quia dicti domini noluerunt et recusaverunt dictis eorum hominibus red dere computum de tributis et remasis persolutis et solvendis, ad hoc vero dicti domini responderunt se velle libentissime reddere bonum computum et restum unicuique totiens quotiens fuerit opportunum et necesse. Vrsrs EXINDE dictis franchisiis 47 seu franchitatibus et libertatibus dicto rum hominum pro verificatione dictarum suarum querelarum [ 33 v.] productis et exhibitis et nonnullis instrumentis infeudationum et investiturarum perso narum singularum, ac visis peticionibus suprascriptorum dominorum sequenter datis et exhibitis quarum tenor infra sequitur. ET PRIMO econverso dicti domini petunt quod dicti eorum homines se obligent ad sibi dandum et solvendum res et debita que sequuntur, maxime videlicet duo millia florenos parvi ponderis quos dicti domini solverunt et dederunt prelibato illustrissimo D.D.N. Sabaudiae duci pro compositione et pace obtenta pro ipsis hominibus erga prelibatum dominum nostrum ducem ad delendum offensas et delicta per dictos homines in ipsum dominum nostrum perpetrata ut de ipsa compositione et pace constat quadam bulla seu carta recepta et scripta seu tradita manu Johannis de Clauso, clerici et secretarii prelibati domini nostri anno Domini millesimo quatercentesimo quadragesimo octavo, die penultima mensis octobris sigilloque prelibati domini roborata. ITEM petunt dicti domini a dictis eorum hominibus sibi similliter debere solvi ducentos ducatos boni auri quos prefati domini solverunt tam dominis de consilio prelibati domini nostri ducis quam pro sigillo et scripturis dicta· rum compositionis et pacis. ITEM dicti domini petunt pari modo declarari per dictas arbitras quod pene adiecte et contente in dictis franchisiis debeant dictis dominis solvi a dictis eorum hominibus quando committentur imposterum ad fortem monetam videlicet talis monete quod viginti quatuor solidi cum octo denariis valeant et equipoleant uno bono ducato auri. ITEM petierunt dicti domini quod dicti eorum homines solvant eis omnes remasias retentas reddituum et usagiorum usque in diem presentem et penas inde commissas. Vrsrs !TAQUE exinde et auditi responsionibus dictorum hominum fac tis super talibus petitionibus et visis litteris compositionis, pacis et absolutio- (47) B : A la marge : « Visis franchisiis ».
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=