Franchises Statuts et Ordonnances des Seigneuries de Vallaise et d'Arnad J.C. Perrin
Franchises, statuts et ordonnances de Vallaise et d'Arnad 215 rum et artifficiorum 50, v1s1s et consideratis verbis franchisiarum in hac parte et earum mente et intellectu considerato et exaudito ab ipsis dominis et homi nibus quod usque quaque nulla artifficia facta sunt super dictis aquis in territorio prefatorum dominorum nisi de licentia eorumdem et habita informa tione etiam de consuetudine patrie 51, dixederunt et declaraverunt dictis homi nibus construere non licere molendina vel artifficia in dictis aquis nisi pro cedatur auctoritate et concessione prefatorum dominorum, aliter non quia talia tanquam regalia ex consuetudine dictis dominis pertinere dignoscuntur dictis franchisiis non obstantibus. SUPER QUERELA fidelitatum visa est ipsa querela ac responsione dictorum dominorum ac viso capitulo dictarum franchisiarum super hoc disponente et exauditis verbis dictorum hominum super hac materia quia franchisie super hoc ad votum hominum predictorum plene disponunt ad quas responsio dicto rum dominorum se reffert, dixerunt et declaraverunt in hac parte franchisias servari debere per suprascriptos dominos dictis eorum hominibus [ 35 r.] prout stat nisi post franchisias aliqua instrumenta inter dominos et aliquos ex dictis hominibus in contrarium forent conclusa. Que eodem franchisia seu franchi siis non obstantibus sint et remaneant in suo robore. SUPER QUERELA filiarum succedentium visa querela 52 et responsione dic torum dominorum et capitulo franchisiarum in ea parte, dixerunt et declara verunt franchisias, in suo casu de quo loquuntur, debere servari per dictos dominos eorum hominibus quia in successione quando filie succedunt dicti do mini laudem et grantum habere non debent 53• Dixerunt tamen et declaraverunt quod si filie post successionem procederent ad alienationem per instrumentum quod dicti domini debent eo casu habere laudem et grantum. Secundum ta men declarationem et designationem alterius capituli dictarum franchisiarum quod de alienationem talium rerum feudalium loquitur quod eo casu si filie alienarent dictis dominis laus et grantum deberetur. SUPER QUERELA de usurariis in quantum cum Deo ita dici possit dictas franchisias dixerunt eisdem hominibus debere servari in suo casu ubi talis usurarius testatus vel aliter disponendo de suis bonis decederet prout loquun tur ipse franchisie. SUPER QUERELA de retrofeudis et de eorum alienationibus, visa querela dictorum hominum et responsione dictorum dominorum et capitulo dictarum libertatum et franchisiarum super hoc disponente ex quo clara comperitur (50) B : A la marge : « Des moulins et artifices qu'il ne sera loisible aux sugetz en construire sans permission des seigneurs ». (51) B : A la marge : « De consuetudine patrie ». (52) B : A la marge : « Pro dotibus ». C : manque : « visa querela ». (53) B : A la marge il y a une main au doigt pointé.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=