Franchises Statuts et Ordonnances des Seigneuries de Vallaise et d'Arnad J.C. Perrin
Franchis.es, statuts et ordonnances de Vallaise et d'Arnad 217 scriptis super sedatione huius articuli 65 in quo magna erat inter ipsas partes contencio, considerata dicta consueta solutione et consideratis principio, me dio et fine dictarum franchisiarum 66 in quibus [ 36 r.] alicubi solidus appellatur vianensis, dixerunt et declaraverunt : PRIMO talem solidum de redditu esse, haberi et reputari ac de cetero intel ligi et debere nominari solidum puta vianensem.67 ET SECUNDO declaraverunt, dixerunt et pronunciaverunt quathenus mutuo cum ipsis hominibus quadam media via procedentes ut sic prefati domini plus graciose q uam · rigorose tractare videantur, dictos eorum homines tdem solidum de redditu solvi et de cetero reddi debere per dictas homines suprascriptis eorum dominis ad rationem 68 de sex fortibus pro quolibet solido seu tres quartos pro solido monete cursalis et non ad plus quantumcumque florenus aureus seu eius valor ascendat vel pro temporibus descendat. Et ita intelligatur et fiat de solido serviciorum et aliorum usagiorum ac de penis et multis nisi quathenus quispiam ex dictis hominibus haberet ex aliquo instrumento determinatum et conventum aliter solvere et praticari debere. Quo CASU illis instrumentis singularum personarum stetur hoc pronuncia mento nonobstante.69 ITEM super querelis de arrestationibus et fideiussionibus, visis querelis dic torum hominum et responsionibus dictorum dominorum ac visis franchisiis et consideratis considerandis in hac parte dixerunt et pronunciaverunt dicti arbitri in hoc sua casu servari debere; aducentes tamen si pro aliqua percussione que dubitaretur mortalis aliquis hominum caperetur quod ad fideiussorem offensor relaxari non debeat; ymo detineri donec certum fuerit an percussor sit in statu liberationis vel ne. ET QUOD in casibus ubi aliter pena sanguinis debentur quod in hoc ser ventur franchisie supradicte. ITEM super querela de placito visa querela dictorum hominum et respon sione dictorum dominorum quae convenit in ea parte dictis franchisiis de qui bus supra, dixerunt dicti arbitri et declaraverunt dictas franchisias dictis homi nibus per dictas dominos servari debere secundum intentionem et tenorem dic tarum franchisiarum. ITEM [ 36 v . ] super querela de iuramento officiariorum licet hoc sit aliter arbitrio dictorum dominorum attamen ad bonum respectum, dixerunt dicti ar- (65) B : A la marge : « Pro conciliatione huius articuli contentiosi ». (66) B : A la marge : « Consideratis franchisiis ». (67) B : A la marge : « Solidus vianensis ». (68) B : A la marge : « Valutatus iste solidus solvendus annuatim ad rationem de sex fortibus pro quolibet solido, sive tres quartos monetae cursalis Augustae, tam pro ser v1t11s, quam pro usagiis. Ita fuit per partes determinatum et conventum ». (69) B : A la marge : « Et hic standum huic pronunciato, quibuscumque nonostantibus ».
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=