Franchises Statuts et Ordonnances des Seigneuries de Vallaise et d'Arnad J.C. Perrin
218 J.-C. Perrin bitri et pronunciaverunt quod dicti domini in introytu officii eorum officiarios 70 facere iurare teneantur in presentia dictorum hominum facta eis signifficatione in ecclesia ut si velint intersint de faciendo bonum ius et de neminem oppri mendo per iniusticiam et de servando ipsis hominibus eorum franchisias de quibus supra et secundum banc declarationem et etiam hoc pronunciamentum. Et ita sit et intelligatur de mistralibus et nunciis curie. Qui etiam officiarii et mistrales quandiu benefecerint et fuerit bonae voluntatis dictorum dominorum, remaneant in officia et si habita aliqua veridica informatione quod maliciose et iniuste se gerere viderentur in officia, quod dicti domini ad requisitionem dictorum hominum de alio ydoneo officiali et mistrali providere tenenantur, qui pretextu eorum officii neminem debeant pregravare nec opprimere. ITEM super querela de graciis et serviciis de grato, visa igitur dicta querela et responsione dictorum dominorum et visa franchisia seu franchisiis que super graciis disponunt, dicti arbitri dixerunt et declaraverunt ac pronunciaverunt dic tas franchisias hoc in suo casu per suprascriptos dominos servari debere pre dictis hominibus prout sonant et secundum earum mentem et tenorem. ITEM super querela bannorum, visa et audita responsione dictorum do minorum que se reffert ad dictas franchisias que super hoc pleno disponum, dicti arbitri dixerunt et pronunciaverunt dictas franchisias in hoc suo casu ser vari debere secundum earum intentionem et tenorem. ITEM super querela de pedagio dixerunt et declaraverunt dicti arbitri ad dictos dominos de iure pertinere quia dictae franchisie non sunt ad oppositum; adicientes quod si aliqui foreuses venirent ad past( or )andum eorum bestias su per feno vel herba dictorum hominum quod pedagium solvere non teneantur nisi totum [ 37 r . ] territorium pertransirent dummodo hoc aliter non foret sub dolo et in aliquam fraudem dominorum. ITEM super querela 71 de imponendo consules licet hoc sit de arbitrio dic torum dominorum, dicti arbitri pronunciaverunt et voluerunt ac declaraverunt quod homines predicti possint eligere annuatim consules pro negociis rei pu blice et eos presentare ante aliquam administrationem prefatis dominis confir mandos. Qui tamen consules sic confirmati vicinentiam convocare non possint nisi de licentia et presentia dictorum dominorum vel alicuius ipsorum vel offi cialium eorumdem. ITEM super querela computorum, visa et audita responsione dictorum domi norum ex qua ad hoc se offerunt paratos, dicti arbitri dixerunt et pronunciave runt ut fiat prout ibi petitur et facto carculo et concluso, ac facta solutione, dicti domini confessionem habere volentibus facere teneantur et si differencia occu- (70) B : Première leçon corrigée : « officiariorum ». (71) B : Première leçon corrigée : « querelam ».
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=