Franchises Statuts et Ordonnances des Seigneuries de Vallaise et d'Arnad J.C. Perrin
Franchises, statuts et ordonnances de Vallaise et d'Arnad 219 reret super solutione allegata, teneantur dominus et homo, inter quos foret con tentio, stare ordinacioni unius ex aliis dominis consortibus ipsorum dominorum. Quo VERO ad petitiones dictorum dominorum et super compositione ex qua seu propter quam sunt ipsi homines liberati per litteras ducales Sabaudie predesignatas; que compositio est ad duo milia florenorum Sabaudie et tercen tum pro datis venerabili consilio, visa petitione et intellecto ab hominibus quoè illam solvere et pro eorum rata portare, dictas dominos relevare promiserint si talis composito eis placeret ; que inde notifficata eis placuit, volentes ut asse ruerunt a modo tali compositione potiri, dixerunt et pronunciaverunt dicti ar bitri dictas homines de Yssima et Gressoneto dictas dominos relevare et eis sol vere teneri pro eorum rata, que rata est secundum partium assertionem n medie tas totius dicte summe ad quam medietatem ipsius summe solvendam dictis do minis ipsos condennaverunt homines. [ 37 v.] Ita tamen quod dicti domini co piam vel transcriptum de litteris talis compositionis ipsis hominibus facere teneantur sumptibus ipsorum hominum et ad eorum requisitionem ac de aliis litteris que dicte compositioni allegantur ad hanc materiam facientibus. ITEM super peticione reddituum et usagiorum retentorum exaudita respon sione dictorum hominum qui retentas qualesque sint solvere sese paratos dixe runt, declaraverunt et dixerunt dicti arbitri ut ipsi homines persolvere tenean tur prefatis dominis omnes redditus et omnia usagia retenta aliter solvi et reddi prefatis dominis solita et consueta. ET QUIA super hoc debatum est inter dictas partes ad quam rationem so lidi retenti solvi debeant quamvis ex pratica et consuetudine ipsorum hominum ad plus et rationem pluris talee solidi reddi dictis dominis consueverunt quam· vis ita dicatur, attamen affectantes ut prefati domini in hoc placabili se habeant et misericorditer contemplacione etiam dictorum arbitrorum, pronunciaverunt et dixerunt dicti arbitri ut talia usagia solvantur ad rationem sex fortium pro quo libet solido vianensi et non ad plus prout superius dicti arbitri declaraverunt. IN QUERELA de moneta dicti arbitri rogantes prefatos dominos ut misericor diter et dictorum arbitrorum contemplacione taliter velint et dignentur cum dictis eorum hominibus gratanter pertransire ut melius ipsi homines inducantur ( .... ? ) 73 ipsos dominos ad persistendum et serviendum de cetera quo vero ad penam dupli et ad aliam penam quinque solidorum pro die de quibus dicte fran chisie in moram reddituum aliter non solutorum loquuntur, declaraverunt dicti arbitri et pronunciaverunt ut prefati domini misericorditer agentes dictas ho mines de talibus penis absolvant; quos etiam dicti arbitri ex potestate eis at tributa absolverunt et absolutos, insontes et inmumes pronunciaverunt et [ 38 r.] (72) B : La copie C termine ici. (73) Dans toutes les deux copies il y a « clrcha », sans aucun signe de abréviation.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=