Franchises Statuts et Ordonnances des Seigneuries de Vallaise et d'Arnad J.C. Perrin

220 J.-C. Perrin sentenciaverunt ut sic homines visa clemencia dictorum dominorum merito ver­ sus ipsos dominos reddantur fideliores et in benemeritis promptiores pro tem­ poribus futuris dictis franchisiis in reliquis in suo robore permanentibus, qui­ bus per hoc nisi quo ad absolutionem pro bac vice de qua supra noluerunt de­ rogari; que etiam franchisie quo ad dictos homines in suo robore remaneant nisi in casibus in quibus per presens pronunciamentum aliqualiter in eis aliquid fuerit adiunctum vel remotum per ipsos arbitras, considerata utilitate utriusque partis. ITEM super querela talearum 74 dixerunt, declaraverunt et pronunciaverunt dicti arbitri quod dicti homines pro fendis taleas solvere non teneantur, quia dicte franchisie in hoc casu illos homines faciunt immunes. PRO CASIBUS vero regalibus dicti arbitri declaraverunt et pronunciaverunt dictos homines solvere teneri taleam prefatis dominis respectu dominii et iuri­ dicionis et superioritatis ipsorum dominorum quas habent in personis subdi­ torum. ITEM quod hiis non obstantibus si que instrumenta forent post dictas fran­ chisias inter et per dominos vel eorum aliquem seu aliquos ad quempiam ex dictis eorum hominibus facta et data quod illa in suo robore remaneant, hoc pronunciamento non obstante. ITEM quod hiis mediantibus homines et persone dictorum locorum Yssime et Gressoneti presenti pronunciamento acquiescere et parere volentes 75 sint ab­ soluti et quictati quos dicti arbitri quo ad factum et personarum dictorum do­ minorum absolverunt et quictaverunt ab omnibus et singulis iniuriis, offen­ tionibus, etiam si forent personalis, et ab omnibus coniurationibus, ligis, ma­ nipoliis, conspirationibus et rebellionibus pro temporibus preteritis illatis et commissis contra ipsos dominos et eorumdem dominorum statum et honorem. ITEM ab omnibus processibus tam [ 38 v.] formatis quam formandis et qui formari possent premissorum pretextu et ab omnibus penis et multis tam declaratis quamque horum pretextu possent declarari sive forent peccuniarie sive corporales sic etiam ab illo floreno annuo pro quolibet facho de quo in dicta composicione superius enarrata prelibati domini nostri ducis Sabaudie fit mentio ut prefati domini misericorditer cum dictis eorum hominibus se habentes illas penas ad fidelitatis augmentum et ad beneservendum inducant, qui procesus et condempnationes, si qui forent, pro canzelatis et abolitis habeantur. Et ulterius dicti homines per omnia sint absoluti ex personis dic­ torum dominorum quemadmodum prefatus illustrissimus D.N . dux Sabaudie eosdem homines quo ad se absolvit et per ducales litteras compositionis pre- (74) B : A la marge : « Pro feudis et per talleas non teneant ». (75) B : A la marge : « Quibus mediantibus acquiescunt partes pronunciato arbitramentali ».

RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=