Franchises Statuts et Ordonnances des Seigneuries de Vallaise et d'Arnad J.C. Perrin

248 ].-C. Perrin [ LXIX r.] Dm, LOCO, testibus quibus supra . CuM SUPRADICTI homines nobilis viri Amedei condomini Vallesie tenean­ tur dare dicta Amedeo pro franchitate eis data CCCVI libras bone monete Auguste ut patet in precedenti instrumenta, hinc est quod dictus Amedeus et dicti eius homines unanimes et concordes ad recuperandam dictam pecunie quantitatem elligerunt et posuerunt Johannetum Ayacini de Ussima. Qm }üHANNETUS promisit et iuravit ad Sancta Dei Evvangelia recollige­ re et recuperare bene et legaliter talliam factam de dicta franchitate, data per dictum Amedeum hominibus suis a Guelmor superius, et illud quod recupe­ ravit et recepit dare et solvere sine aliquo impedimenta vel dilatione dicta Amedeo vel eius mandante aut eius causam habenti et de hiis qui receperit et recuperavit idem Johannetus recipiens ex nunc in se omne periculum in­ cendii, furti, robarie, naufragii et quemcumque alium casum tam fortuitum quam diurnum. ITEM quod postquam recuperaverit usque ad XXX libras quod ipsas non custodiet ultra VIIIto dies sed ipsas solvet dicta Amedeo et de hiis que solverit dicta Amedeo tradet dictis hominibus instrumenta confessionis de receptione per ipsum Amedeum. ET PRO IPSA TALLIA promisit et iuravit recolligere et recuperare dictam talliam bene et legaliter et reddere [ LXIX v.] et expedire dictis hominibus instrumentum franchitatis sine aliquibus aliis expensis et promisit et iuravit predicta attendere et observare. RENUNTIANDO et cetera.

RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=