Franchises Statuts et Ordonnances des Seigneuries de Vallaise et d'Arnad J.C. Perrin
Franchises, statuts et ordonnances de Vallaise et d'Arnad 261 superius fit mencio, qui pares, bannereti et costumerii superius nominati etiam de predictis eorum iuribus, franchesiis, libertatibus, paritatibus, privi legiis que et quas habent et eis pertinent modo quovis preterquam superius declaratis per prefatum dominum nostrum comitem de ipsorum consensu extiterunt sollempniter in presencia dicti domini nostri comitis protestati quod nullum preiudicium possit eis imposterum generari preterquam in et super hiis que superius sunt 20 declarata iuxta ipsorum continenciam acque formam. DE QUIBUS OMNIBUS prefatus dominus noster cornes precepit per me no tarium infrascriptum plura fieri publica instrumenta unius et eimdem teno ris tot quot fuerint postullata similiter dicti pares et impares, bannereti et costumerii suprascripti 21 voluerunt de pridictis fieri per me notarium infra scriptum tot instrumenta quot per homines comunit:itum, villarum et locorum baiilivatus et dyocesis Augustensis nobiles banneretos et alios dicte dyocesis fuerint postullata. AcTUM Auguste anno et die predictis in logia posteriori domus episco palis Augustensi presentibus egregiis et spectabilibus viris domino Johanne de Balma, domino Vallusini, Ludovico de Grimaldis, militibus, domino Guichardo Marchiandi, legum doctoribus et miiite cancellario Sabaudie, do minis Hugonardo Chabodi, Guigone de Calcibus, Johanne Lagereci, legum dottoribus, Jacobo Sostionis, iurisperito, Petro Maillieti, licenziato in legi bus et Petro Varambonis notario, testibus ad predicta vocati et rogatis. ET EGO Johannes Balay de Sancto Juliano, Maurianensis dyocesis, aucto ritate imperiali et domini nostri Sabaudie comitis notarius publicus ipsiusque domini nostri comitis secretarius hanc cartam per me receptam et abrevia tam vigore comissionis michi facte scribi et levari feci per Johannem de Campis notarium publicum ipsamque signo meo signavi et in ea me subscripxi. (20) Le mot « sunt » est écrit dans l'interligne. (21) Biffé : « de pre. ».
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=