Franchises Statuts et Ordonnances des Seigneuries de Vallaise et d'Arnad J.C. Perrin

Franchises, statuts et ordonnances de Vallaise et d'Arnad 279 tium, cornes Gebennesii et Rotondimontis, baro Vuaudi, Gay et Faucigniasci Nicieque, Bressie ac Vercellarum, etc. dominus, universis facimus manifestum quod cum mota et pendente causa coram consilio nobiscum residenti dum Nycie ageremus inter benedilectos fideles nostros dominos Vallexie hinc et sindicos, homines et comunitates Vallesie, Yssime et Arnadi eorum subdictos inde, pretextu questionum et differentiarum inter eos vertentium ad causam laudemiorum et terciarum vendicionum a quibus ipsi homines pretendebant se fuisse dudum exemptas a dictis dominis Vallexie seu parte eorumdem, fuerit per idem consilium processum ad quandam ordinationem de . qua et prout in actis dicte cause, que data extitit Nicie sub die vigesima prima aprilis anni millesimi quingentesimi trigesimi noni ex inde vero post varios casus et rerum discrimina que durantibus turbinibus et bellicis motibus statui nostro emerserunt nos in hanc patriam nostram Vallis Auguste personaliter conferre divino nutu datum sit ubi dum omnes patrie querelas et differen­ tias intelligere cuperemus ad eas sommarie dirrimendas et decidendas partes ipse tam per se quam eorum solicitatores et procuratores ad nos venerint, signantes fideles nostri Franciscus, Franciscus Philibertus et Anthonius de Vallesia suo et omnium aliorum dominorum Vallesie nominibus ex una, necnon homines predicti Vallesie, Yssime et Arnadi in magna caterva ex alia, humiliter supplicantes ut pro quiete et indempnitate ipsarum partium utque veterioribus illarum expensis et laboribus parcatur dignaremus causas, questiones et defferentias ipsas cum suis [ 2 r. ] dependentibus benigniter et sommarie cognoscere et decidere et extinguere. QuoRUM supplicationi benivole annuentes pro animi ipsarum quiete ius­ serimus quecumque eorum iura quibus se in hac parte iuvare vellent in ma­ nibus consilii nostri nunc nobiscum agentis realiter exiberi necnon advocatos ipsarum partium in eorum disputacionibus et allegationibus pro elucidacione et discussione iurium earumdem plenissime audiri ; quo fit ut ipsi advocati sepisper coram dicto consilio nostro congregati, vocati et auditi fuerunt in hiis que dicere, proponere, allegare, respondere et replicare voluerunt necnon et ipsa iura ad plenum visa, trutimata et discussa extiterunt una etiam iuris allegationibus l;iinc inde exibitis. QuE OMNIA nobis post modum per idem consilium nostrum omnino et sufficienter relata fuere ipsis congitur omnibus plene intellectis volentes dictis questionibus et differenciis instantibus partibus, videlicet ipsis dominis ex una et subditis in magna caterva ut supra ex alia, pro iusticia finem impo­ nere assignationem ad ius pendentem per nos partibus datam et intimatam ad hobie pendentem, insequentes Christi nomine invocato signoque sancte crucis nos muniendo quoniam nobis nulla subest iusta ratio et causa propter

RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=