Franchises Statuts et Ordonnances des Seigneuries de Vallaise et d'Arnad J.C. Perrin
280 J.-C. Perrin quam ipsi domini Vallesie non sint et venant manutenendi et quathenus opus reintegrandi in possessione seu quasi percipiendi et exercendi laudemia seu laudes duodeni et trideni ac tercie vendicionis respective de et super ipsos subditos cum maxime instrumenta franchisiarum et exceptionum alle gata parte eorumdem subditorum quia facta de re feudali sive scitu, aucto ritate et laude illustrissimorum predecessorum nostrorum a quibus [ 2 v.] monebatur prout et a nobis monetur non habeant obesse ipsis dominis etiam si forent omni exceptioni maiora attentis quoque sententiis latis inter easdem partes per illustrissimum bone memorie avum nostrum dominum Ludovicum Sabaudie ducem, ideo hiis et aliis iustis de causis non monentibus et cuiusli bet recti principis animum monere debentibus, dicimus, sentenciamus, pro nunciamus et declaramus ipsos dominos Vallesie et ipsorum quemlibet prout unumquemque concernit ad eos respective spectat, pertinet, fuisse et esse manutenendos et quathenus opus fuerit restituendos et reintegrandos in eadem possessione seu quasi exigendi et percipiendi laudemia seu laudes doudeni, trideni et tercie vendicionis, respective, de et pro alienationibus que fiunt et fieri solent per eosdem homines eorum subditos modis et formis quibus soliti erant ipsa laudemia exigere et recipere ante hanc litem motam ipsos homines et ipsorum quemlibet respective ad ita solvendum ipsas laudes seu laudemia et tertias venditiones pro ipsis venditionibus et alienationibus in manibus ipsorum dominorum seu ab eis deputatorum ; condempnantes perpe tuumque silentium quo ad bec ipsis partibus imponentes causam vero cri minalem nobis reservantes per nos aut a nobis deputandos cognoscendam et decidendam unacum expensis per ipsas partes bine inde factis quas cum ab ipsa causa criminali dependeant interea in suspenso manere volumus literas ad pat tern decernentes in quaquidem sententia sic ut premittitur lata ipsi domini Vallesie humiles de bona iusticia ministrata nobis gratias egerunt de quibus premissis bas duximus concendendas. DATA, licta et lata fuit huiusmodi nostra sententia deffinitiva in civita te nostra Auguste Pretorie videlicet in domo prioratus Sancti Ursi moderne habitationins nostre, die decima nona februarii millesimo quingentesimo qua dragesimo. Per dominum presentibus domino Petro Gazino episcopo Augu stensi, Petro Lambert, domino Crucis, preside computorum, Aymone de Ge bennis domino Lulim, gubernatore Vercellarum, Cassiano de Putheo, Augu stino Scaglia, Ludovico de Vicomercato, [ 3 r.] Hieronimo Cagnolo, colate ralibus, Johanne Ludovico de Alladio, advocato fiscali, Vulliet, Rubat, Richard. » LAQUELLE copie sus escripte, collationée avec la dicte originelle sentence, les ayant retrovés conformes et de mesme teneur pour ce disons par ces
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=