Franchises Statuts et Ordonnances des Seigneuries de Vallaise et d'Arnad J.C. Perrin
48 ].-C. Perrin [ 2 r. ] ITEM dictus Bonifacius nomine quo supra statuit et ordinavit quod dicti eius homines eorumdemque heredes et successores a Guimor superius reno verii et renoverie, boschacii et boschacie et cuiuscumque status vel conditionis sint ex nunc irnperpetuum possint licite dare, distribuere et legare cuicumque voluerint omnia eorum bona mobilia et immobilia pro eorum libito voluntatis. Ita quod omnes illi qui feuda dicti Bonifacii in dominio ipsius a Guimor su perius steterint per annum 11 et diem sint homines ligii ipsius Bonifacii. Et hoc de super venientibus ad habitandum intendatur. ITEM idem Bonifacius cum ipsis hominibus statuit et ordinavit quod si con tingat aliquem de dicta franchitate vel aliquem forestarium per locum transeun tem aut habitantem in dominio dicti Bonifacii migrare ab hoc seculo qui 12 nul lum fecerit testamentum vel ordinamentum de bonis suis, omnia bona sua mobilia et immobilia sint et remaneant propinquoribus parentibus eius. Et si tune non inveniretur successor legitimus dictus Bonifacius unum de dicta franchitate eligat et ipsi homines liberi unum de ipsis eligant qui duo custodes debeant custodire communiter bona eius per annum et diem infra quod tempus si non inveniretur legitimus successor dicta bona sint ipsi Bonifacio. Et ipsa bona ex tune possit capere et disportare et hoc tam de mulieribus intendatur quam de hominibus. Ita videlicet quod dicti custodes rationem de bonis perceptis et conservatis eidem Bonifacio reddere teneantur deductis prius expensis pro custodia dictorum bono rum rationabiliter factis. ITEM statuit et ordinavit idem Bonifacius si quis hominum suorum predic torum videret se non habere heredes de suo proprio corpore procreatos ipse pos sit dare dimittere et legare feuda que ipse tenebit a dicto Bonifacio cuicumque voluerit faciendo illud quod inde fieri debet eidem Bonifacio exceptis ecclesia, hospitali, paribus terre et maiori domino ipsius Bonifacii faciendo tamen semper ille cui huiusmodi feudum datum legatum vel dimissum fuerit ipsi Bonifacio fidelitatem, usagium, ius et servicium per dictum donatorem aut legatorem de ipsis feudis fieri debitum et statutum seu consuetum. Et si forte in prernissis donationibus fraucs inventa fuerit in preiudicium ipsius Bonifacii vel heredum suorum ipsus Bonifacius habere debeat duplum duodenum et tridenum quod de re vendita habere deberet et haec fraucs intendatur si feudum dicti Bonifacii fictiose daretur vel occultaretur usagium eiusdem. [ 2 v . ] ITEM statuit quod renoverii et renoverie, boscacii et boscacie commo rantes in dominio et districtu dicti Bonifacii a Guimour superius sint franchi et liberi sicut ceteri de dicta franchitate. ITEM statuit et ordinavit quod eius homines a Guimor superius possint <lare ( 1 1 ) Biffé : « sint ». ( 12) Biffé : « et » et corrigé comme sus.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=