Franchises Statuts et Ordonnances des Seigneuries de Vallaise et d'Arnad J.C. Perrin
Franchises, statuts et ordonnances de Vallaise et d'Arnad 51 ITEM statuit et ordinavit idem Bonifacius cum dictis hominibus suis quod si quis alterum ipsorum voluerit convenire occasione feudi quod dominus feudi teneantur solvere eidem Bonifacio duodenum et tridenum. Si vero heredes def coram dicto Bonifacio qui eis facere teneatur tertiam suam ibidem sicut ante fa ciebant. Tamen ille qui conveniretur non debeat hac de causa exire vallem Val lexie nisi dictus Bonifacius facere vellet suam in Amado quod facere possit qui cumque fuerit de eius voluntate. ITEM statuit et ordinavit quod si quis ipsorum hominum de dicta franchi tate teneat aliqua feuda de dicto Bonifacio de quibus nulla habeat instrumenta vel minus vallida aut de quibus ipsi posset ipsos inquietare vel turbare vel gra vare aliqua de causa usque in diem presentem commissa illud non possit vel de beat facere sed sint eis perpetue ratifficata et confirmata pro usagio et iure inde sua debito et statuto faciendo sint que libera sieur cetera feuda de dicta franchi tate non obstante aliqua causa huic retro commissa. ITEM idem Bonifacius cum dictis hominibus suis statuit et ordinavit quod si aliqui forestarii venirent ad habitandum in feudo et dominio dicti [ 4 r.] Bo nifacii a Guimor superius undique sint, si steterint per annum et diem seu sint de dominio dicti Bonifacii seu de dominio alieno, ipsi sint franchi et liberi et sub eadem franchitate. ITEM idem Bonifacius statuit et ordinavit cum dictis hominibus suis et de voluntate ipsorum quod ipse Bonifacius vel eius locumtenens eos possit ducere ubi voluerit extra dominium suum ; tamen semper eundo, stando et redeundo sumptibus et expensis propriis ipsius Bonifacii vel heredum suorum. Et qui nollet aut non possit ire nec pro alio sufficiente homine excussetur. Tamen si dictus Bonifacius vel eius filii personaliter irent, ipsi homines personaliter ire debeant salva legitima occasione; tamen recedendo a valle Vallexie ipse Bonifacius non debeat eis edendo vel bibendo aliquos sumptus ministrare. Si vero infra domi nium suum de Amado, de Vallexia vel ubicumque haberent dominium a Ca stelluczono insuper, eos ducere voluerit ipsi homines sibimet ipsis expensis facere teneantur, hoc excepta quod mulieres vidue et pueri orphani a quindecim annis inferius non teneantur facere aliquam cavalcatam. ITEM statuit et ordinavit cum dictis hominibus suis quod si ipse Bonifacius vel heredes sui guerram habuerint cum aliquo quod ipsi homines dicte franchi tatis debeant ipsum Bonifacium et heredes suos iuvare et tuheri 20 quilibet de persona sua administrando sibimet ipsis sumptus suos et ipse Bonifacius aliud eis petere non possit nec debeat ratione alicuius guerre vel contractus. Et hoc in tendatur per totum poderium et districtum dicti Bonifacii Vallesie et Amadi et alibi non. (20) Biffé : « de ».
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=