Franchises Statuts et Ordonnances des Seigneuries de Vallaise et d'Arnad J.C. Perrin
Franchises, statuts et ordonnances de Vallaise et d'Arnad 53 thenus appeti et requiri salvis eiusdem Bonifaciis serv 1 c 11 s annualibus rectisque usagiis eiusdem debitis et statutis quia sic idem Bonifacius voluit, statuit, ordi navit et concessit pro se et heredibus suis et successoribus universis presentibus et futuris. Ita tamen quod predictus redditus, fidelitates cuilibet ipsorum homi num secundum quod debebit super certas possessiones eorumdem nunc assignen tur per duos probos homines communiter electos unum per dictum Bonifacium et alium per dictos homines dicte franchitatis et ipsi duo iurent ad Sancta Dei Evvangelia corporaliter hoc bene et fideliter facere eorum posse et seusu et eligant unum medium secum qui iuret illud idem tam pro ipso Bonifacio quam pro hominibus supradictis. Et prout ipsi tres ordinabunt imperpetuum observetur et quicumque emat aliquam de possessionibus que faciant dictum redditum seu que debebit aliquam fidelitatem illum eumdem redditum et illam eamdem fidelitatem facere teneatur eidem Bonifacio. Si vero aliqua de huiusmodi possessione que facere debuerit dictum redditum seu fidelitatem peruerit ruyna vel alia de causa, predicti electi seu alii consimiles illum red ditum ordinatum seu fidelitatem super ipsam possessionem perdictam te neantur adsignare super unam aliam possessionem illius cuius res perdita esset si [5 r. ] possessionem haberet competentem. Et quicumque debebit de redditu superius ordinato si deffecerit in solutione cadat in duplum ut supra dictum est. ITEM statuit et ordinavit cum dictis hominibus sms quod si viderint quod necesse sit ponere et statuere arnessia inter eos ipse Bonifacius debeat convocare quattuor secum de dictis hominibus magis peritis de dicta franchi tate sub bampno solidos decem cuilibet ex nunc imposito de quorum consilio arnessia debeant cuilibet ipsorum hominum habenda sub certo termino ordinari et quicumque ipsum non habebit arnessium sibi mmnctum in termino adsignato per ipsos dispositores solvat de bampno solidos decem pro qualibet vice et nichilominus ipse Bonifacius possit eum compellere per captionem bonorum suorum ad habendum arnessium sibi tune temporis ordinatum. ITEM statuit et ordinavit quod si ipsi homines voluerint ponere custodes in eorum possessionibus vel per communitatem facere aliquem melioramentum in ponte, ecclesia, campanis seu confratria recu�eranda, vel pro aliis quibuscum que communitatibus faciendis, ipse possit eis imponere bampnum tantum modo consilio et consensu communtatis hominum dicte libertatis et aliter bamnum non possit eis imponere hiis de causis nisi bampna in bac libertate contenta. ITEM statuit et ordinavit quod idem non possit capere aliquem ipsorum hominum dicte franchitatis pro aliquo maleficio quod ipse commiserit si malefactor cum effectu voluerit prestare ydoneam caucionem per fideiussores
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=