Franchises Statuts et Ordonnances des Seigneuries de Vallaise et d'Arnad J.C. Perrin

54 ].-C. Perrin ydoneos et competentes, nisi dictum maleficium ita fuerit abhorrendum quod persona delinquentis non possit 24 excusari quyn recipiat corporis pugnimentum. ITEM statuit et ordinavit quod aliquis ipsorum hominum pro aliqua clama non debeat eidem Bonifacio prestare caucionem nisi per se ipsum super omnia bona sua nisi casu horribili et utrique abhorendo ; tamen si ipse iurare voluerit quod non possit prestare eidem aliquam ydoneam cautionem. ITEM agentes et consentientes pari pena pugniantur dampnis semper pas­ sis et iniuriis restitutis. ITEM idem Bonifacius statuit et ordinavit unacum dictis hominibus suis quod ipse possit quotiens voluerit imponere eis bampnum in generalli et cuilibet voluerit in speciali pro eius rationibus, iuribus, serviciis et usagiis recuperandis, scillicet bampnum quinque solidorum pro qualibet die dum ste­ terint in solvendo ultra terminum quod eis inferret vel imponeret et nulla alia bampna eis imponere possit nisi ea que in hac libertate continetur. [5 v . ] ITEM statuit cum dictis suis hominibus quod ipsi homines de dicta franchitate non possint nec debeant cum aliqua persona vel inter eos aliquod iuramentum, aliquid conspirationis vel societatem seu aliquas co­ niurationes facere quas leges et canones prohibeant et admittant et que possint converti in preiudicium sive dampnum ipsius Bonifacii vel heredum suorum atque successorum eiusdem et communitatis dicte libertatis vel in diminutionem dominii dicti Bonifacii seu honoris eiusdem sub bampno sexa­ ginta solidorum pro quolibet conspirante, contrarium faciens incurrat pro quali­ bet vice et nichillominis quicquid contra factum fuerit nichil valleat nec te­ neat ipsi iure hoc excepto quod si dictus Bonifacius vel heredes sui et successores eiusdem ullo tempore venditione, permutatione, donatione vel alia quavis alienatione ipsos homines amoveret a manibus suis et transferret vel transferrent in manibus a � iquorum qui eorum franchitatem viciare, adnul­ lare, conrumpere presumerent in toto vel in _parte vel etiam si dictus Boni­ facius vel heredes sui, successores eiusdem vel causam habentes ab eo prodictam franchesiam viciare, annullare, conrumpere presumerent in toto vel in parte quod predictus Bonifacius vel heredes, successoresque eiusdem vel causam habentes ab eo vel eis illud predictis hominibus dicte franchitatis infra quin­ decim dies emendare, restituere, recarchire teneantur et debeant videlicet illi vel illis cui vel quibus contradictum vel factum esset ad evidenciam duodecim proborum hominum dicte franchitatis electorum per communitatem dicte franchitatis qui duodecim probi homines debeant iurare ad Sancta Dei Ev­ vangelia servare ius et rationem hominum dicte franchitatis et dicti Bonifacii et heredum suorum et si predictus Bonifacius vel heredes eius vel causam (24) Biffé : « scussari ».

RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=