Franchises Statuts et Ordonnances des Seigneuries de Vallaise et d'Arnad J.C. Perrin

Franchis.es, statuts et ordonnances de Vallaise et d'Arnad 55 habentes ab eo illud emendare et restituere illi vel illis cui vel quibus contrafactum esset ut supra infra quindecim dies non vellent vel non possent quod tune ipsi homines elapsis quindecim diebus post denunciationem factarri ipsi Bonifacio vel heredibus suis possint et eis liceat se et feuda sua et corpora tradere, quibus voluerint vel eis placuerit comitibus, paribus terre vel aliis quibuscumque personis nobillibus vel non nobilibus et inde dictus Bonifacius ex nunc nomine suo et heredum atque successorum suorum eis et cuilibet ipsorum et heredum eorumdem successive dederunt plenam et li­ beram potestatem. ITEM dictum fuit et in pactis eorum stetit ordinatum quod si predictus Bonifacius vel heredes eiusdem omnibus hominibus dicte franchitatis dictam franchitatem corrumperet vel conromperent, viciaret vel viciarent seu adnulla­ rent quod dicti duodecim [ 6 r.] probi homines electi nescirent cognoscere illud quod dictus Bonifacius vel heredes sui haberent restituendum et emen­ dandum dictis hominibus quod predicti homines debeant convocare et fa­ cere venire in Vallexiam unum hominem peritum qui predicto Bonifacio non pertineat neque sit suspectus ex utraque parte de quorum consilio hominis periti et dictorum duodecim proborum hominum ipse Bonifacius vel heredes eius predictis hominibus et communitati dicte franchitatis emendare et resti­ tuere debeat vel debeant infra quindecim dies quod dictus Bonifacius vel here­ des eius contra facere vel ire presumpserent vel presumpserint vel fecerint et 25 illud emendare ut supra nollent, nescirent aut non possent quod tune dicti homines elapsis quindecim diebus post denunciationem factam eidem Boni­ facio vel heredibus eius possint et eis liceat se, corpora et feuda sua, bona omnia eorumdem mobilia et immobillia <lare et reddere cuicumque voluerint vel eis placuerit comitibus, paribus terre vel aliis quibuscumque personis nobilibus vel non nobilibus et deinde dictus Bonifacius ex nunc nomine ipsius et heredum atque successorum suorum eis et cuilibet ipsorum et heredibus. eorumdem successive <ledit plenam et liberam protestatem et debeant dicti duodecim probi homines facere venire dictum hominem peritum ad expensiis perdentis et rei. ITEM predicti homines iurare possint ad invicem pro peregrinationibus et votis complendis pro societatibus ad lucrum simul tenendis et aliis mer­ candiis exercendis pro contractibus debitorum observandis et matrimoniis. complendis iuramenta omnia alia possint facere que iura postulant et requirant. ITEM statuit et ordinavit cum dictis hominibus suis quod si quis aliquem (25) Biffé : « vel ».

RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=