Franchises Statuts et Ordonnances des Seigneuries de Vallaise et d'Arnad J.C. Perrin

Franchis;es, statuts et ordonnances de Vallaise et d'Arnad 59 non teneantur solvere aliqua bampna supra expressa de quibus clama non fuerit facta et exceptis hiis de quibus persona delinquens debeat recipere corporis pugnimentum et exceptis bampnis per dominos imponendis et su­ perius continetur. D 1cTUSQUE Bonifacius non debeat compellere, requirere, vel monere aliquem qui de aliquo ipsorum hominum daman agat et dictus Bonifacius nulla alia bampna possit eis imponere nisi ea que superius sunt expressa. D 1cTus VERO Bonifacius presentem franchitatem confitetur esse factam ad eius preces et requisitiones et pro maxima utilitate ipsius prius considerata. I TEM dictus Bonifacius voluit et ordinavit quod si aliquid contra dictam franchitatem factum fuerit per ipsum Bonifacium vel heredes eius vel per nuncium eius quod propter hoc dicta franchitas non possit infringi nec corrumpi nec aliquod preiudicium hominibus dicte franchitatis generetur nec vestituram eidem Bonifacio vel heredibus suis. H EC AUTEM FRANCHITAS seu libertas firma et stabilis perpetue debeat permanere salvo et excepta iure aliorum dominorum habentium ibi dominium et iura pro feudis ab ipsis tentis et non aliter. H ANC AUTEM FRANCHITATEM et omnia suprascripta universa et singula predictus Bonifacius, Assodinus et Roffinus eius filii pro se et eorum here­ dibus ex una parte, et Johannes de Bocza, Anthonius filius Guerchonis de Sertersi, Alberthonus de Gatunayres, Anthonius de Guerchoz de Quere, Petrus Rol, Johannes Spello Johannis Vanchonis de Rialo, Johannes Guechonis de Rialo, Petrellinus filius Lanchini de Verdoby, Martinus et Petrus Monget, Petrellinus et Vencho de Merillo, Vallermino Pict pro se et aliis hominibus a Guimot insuper pro quibus agunt super animas eorumdem ut dicitur ex altera iurati ad Sancta Dei Evvangelia corporaliter tacta promiserunt per stipulationem pepigerunt pro se et heredibus et successoribus eorumdem uni­ versis et singulis presentibus et futuris una pars alteri et altera alteri quelibet ipsarum partium michi notario infrascripto [ 8 v.] tanquam publice persane stipulanti solempniter et recipienti vice nomine et ad opus omnium quorum interesse contingerit actendere firmiter perpetue et inviolabiliter observare et non contravenire in predictis nec aliquo predictorum per se vel aliam inter­ positam personam facto, verbo vel opere in iudicio vel extra, nec contravenienti consentire in iudicio vel extra. E T HEC OMNIA SUPRADICTA universa et singula nobiles viri Assodinus et Roffinus filii dicti Bonifacii laudaverunt, grantaverunt, voluerunt et ap­ probaverunt et iurati ad Sancta Dei Evvangelia corporaliter tacta, promiserunt et per stipulationem pepigerunt pro se et eorum heredibus successoribus pre­ dictis hominibus recipientibus nomine ipsorum et heredum eorumdem imper-

RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=