Franchises Statuts et Ordonnances des Seigneuries de Vallaise et d'Arnad J.C. Perrin
60 J.-C. Perrin petuum manutenere, deffendere et garentire contra omnes personas et non contravenire in predictis per se vel alium de iure vel de facto in iudicio vel extra, nec contravenienti alicui consentire. ITEM die dominico undecimo exeunte mense marcii in Allamcz ( ?) in prato de subtus domum Johanneti Mollet coram hiis testibus Martino Noto, Johanne de Alluano, Jacobo Bossonini de Cossa, Bruneto de Spatri et aliis pluribus hanc autem franchitatem et omnia suprascripta universa et singula nobilis vir Roletus Sariodis de Villanova, laudavit, grantavit, voluit, confir mavit et approbavit et iuratus ad Sancta Dei Evvangelia promisit pro se et heredibus suis imperpetuum non contravenire in predictis vel aliquo predicto rum per se vel per alium in iudicio vel extra per facto vel ingenio. ITEM predicti Bonifacius, Assodinus et Roffinus de Hereres per hoc pre sentem instrumentum requirunt nobilibus viris Goteffredo, Francisco, Ar diczioni et Amedeo condominis Vallexie quod predicta omnia laudare velint et ratifficare et sigilla sua presenti instrumento apponere in testimonium ve ritatis. RENUNCIANDO per iuramentum in hoc facto ex certa sciencia actioni et exceptioni, doli, mali, metus et in factum conditioni sine causa vel ex iniusta causa beneficis restitutionis in integrum racione minoris etatis et exceptioni dicte pecunie non numerate, non habite, non recepte et spey numerationis future et omni exceptioni r dicte libertatis modo predicto non facte, non com posite, promissionis non facte, pacti non habiti, iuramenti non prestiti et specialiter et generaliter omni exceptioniJ35 et iuri scripto vel consuetudinario quibus se tuheri possent in observationem premissorum. ET DEINDE preceperunt michi notario infrascripto duo fieri instrumenta [ 9 r.] similis tenoris pro utraque parte unum vel plura si fuerint opportuna. ET EGO Vercellinus de Vallexia auctoritate imperiali pubblicus notarius rogatus cum hiis omnibus presens interfui et hanc cartam fideliter scripsi, et signavi signeo meo in testimonium veritatis. Nos AUTEM predicti Bonifacius, Assodinus et Roffinus predicta omnia universa et singula confitentes esse vera sigilla nostra presenti instrumento duximus apponenda in robur et testimonium premissorum. DATUM pro coppia ab una alia copia extracta et debite collacionata per nos notarios subscriptos de verbo ad verbum substantia servata et prout in eadem copia invenimus ab originali alio extracta. Morelli. Rosseti. (35) Ce passage est écrit au bas de la page et reporté ici par un signe de rappei.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=