Franchises Statuts et Ordonnances des Seigneuries de Vallaise et d'Arnad J.C. Perrin

Franchis,es, statuts et ordonnances de Vallaise et d'Arnad 71 bamgna sub pena sacramenti infrascripta ms 1 si potestas sive dominus vide­ rent bagnum delinquentis esse inconveniens ad recuperandum vel dictum bagnum esse nimis grave quod tune potestas sive dominus ipsum bagnum possit marciare de consilio IIII0r proborum hominum dominorum de dominio dicte potestatis et duorum de alio dominio. ITEM quod potestat qui pro tempore fuerit teneatur facere mensuras omnes equales et signare de suo signo. ITEM ordinaverunt quod potestas qui pro ten:ipore fuerit teneatur adiornare homines tam pro ponte fiendo quam barreriis quam aliis pro dicta comunitate faciendis prout ordinatum fuerit et si non venirent recuperare bagnum quod bagnum sit ut supra. ITEM ordinaverunt quod ille qui esset adiornatus per potestatem ad venendum ad pontem, barreriam vel alia melioramenta facienda ad diem sibi assignatam et non veniret solvat de bamgno XVIII denorios. ITEM ordinaverunt quod potestas possit ponere inquisitorem ad eius liberam voluntatem et ille qui acusatus fuerit et ipse valeret iurare contra­ rium nisi contra ipsum probaretur per duos testes fide dignos sit absolutus et censeri debeat pro absoluto. ITEM ordinaverunt quod dicti domini suprascripti iurent ad Sancta Dei Evvangelia predicta omnia attendere et observare et facere attendere et ob­ servare eorum hominibus et bamgna suprascripta recuperare prout superius continetur sub pena XXV solidorum quam penam dominus qui nollet ipsa attendere, solvere teneatur. Et ipsam penam solvere promiserunt dicti domini pro se et suis heredibus sub obligatione omnium bonorum suorum si contra facerent in predictis et aliquo predictorum et per alios dominos sive [V v . ] sive alterium ipsorum possint ubique e t quolibet iudice una cum omnibus bonis suis et rebus realiter conveniri cum promissionibus et stipulationibus oportunis. RENUNTIANTES omni paritati terre et consuetudini Vallis Auguste et omnibus iuribus et legibus statutis et consuetudinibus quibus contra predicta vel aliquid predictorum facere vel venire possent et que pena sive quantitas predicta sint aliis dominis pacto expresso sive alteri ipsorum volentibus ipsum convenire que pena totiens commictatur quociens contrafactum fuerit in pre­ dictis et quolibet predictorum et que pena soluta vel non predicta omnia rata et firma remaneant. ITEM ordinaverunt quod quilibet potestas qui fuerit in principio sui anni debeat iurare eundi bene et legaliter et reddendi bonum computum de bamgnis dominis in quolibet mense et infrascriptis que potestas predicta non intendatur nisi de contemptis in presenti ordinatione.

RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=