Franchises Statuts et Ordonnances des Seigneuries de Vallaise et d'Arnad J.C. Perrin

72 J.-C. Perrin ITEM si quid esset meliorandi in presenti ordinamento quod consilio dominorum et supradictorum proborum hominum possit addi, diminui, ref­ fici, corrigi et meliorari semel et plures prout eis melius videbitur etiam consilio sapientum possint dictari si necesse fuerit ut melius poterint. ITEM actum fuit inter eos et conventum quod predictum ordinamentum non inferrat preiuditium dominis nec hominibus in eorum franchitate. QuE OMNIA ET SINGULA suprascripta promiserunt pet stipulationem et ad Sancta Dei Evvangelia corporaliter iuraverunt pro se et suis heredibus firmiter attendere et observare videlicet Johannes, Bertholinus fratres et Johan­ nes et Amedeus condomini Vallesie. ITEM iuraverunt ad Sancta Dei Evvangelia infrascripti probi homines consullere bene et legaliter potestatem et dominos, videlicet Johannes Allyodi, Petrus de Ciserano, Jacometus de Ales, Berthodus de Rovoeria, Jacobus Faber, Vulliermetus des Orbellyaç Huguonetus Bruneti Vulliermeti, Petrus Bruneti de Champanyola, Nichodus de Provia. ET DE POTESTATE predicta preceperunt sortem et pervenit sors Johanni, Bertholino et Arduçoneto esse potestates isto primo anno futuro et alio anno sequenti Johanni et Amedeo fratribus et ita debeant habere dictam potestatem sequendo usque ad dictos VI annos finitos et completos. ITEM eo die quo supra in Perlo in domo nobilium virorum Johannis et Amedei condominorum Vallesie coram hiis testibus domino Stephano curato de Perla, Johanne Byatricis de Perlo, Jacomino eius filio notario ibidem constitutus nobilis vir Arduçonetus condominus Vallesie predicta omnia pro­ miserit et iuravit pro se et eius heredibus attendere et observare et non contrafacere vel venire per se vel alium sub [ obligatione] omnium suorum bonorum.

RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=