Franchises Statuts et Ordonnances des Seigneuries de Vallaise et d'Arnad J.C. Perrin
Francbis,es, statuts et ordonnances de Vallaise et d'Arnad 101 que comunitatibus faciendis ipse possit eis imponere bannum. Tamen de con silio communitatis hominum dicte franchitatis et alliter bannum non possit eis imponere hiis de causis nisi banna in bac libertate contenta. ITEM statuit et ordinavit quod ipse non possit nec debeat capere aliquem dictorum hominum dicte franchitatis pro aliquo maleficio quod ipse commiserit si malefactor cum effectu voluerit prestare ydoneam cautionem per fideiussores ydoneos et competentes nisi dictum malleficium ita fuerit adborendum quod persona delinquentis non possit excusari quin recipiat corporis punimentum. ITEM statuit et ordinavit quod aliquis dictorum hominum pro aliqua clama non debeat eidem Amedeo prestare cautionem nisi per se ipsum super omnia bona nisi in casu orribili et uttique adborendo ; tamen si ipse iurare voluerit quod non possit prestare eidem aliquam ydoneam cautionem. ITEM agentes et consentientes pari pena puniantur dampnis semper passis et iniuriis restitutis. ITEM idem Amedeus statuit et ordinavit una cum dictis homibus suis quod ipse possit quotienscumque voluerit imponere eisdem bannum in generali et cui libet voluerit in speciali pro eius rationibus iuribus, servitiis et usagiis recupe randis scilicet bannum V solidorum pro qualibet die dum steterint in solvendo ultra terminum quod eis inferret vel imponeret [ LXIV v.] et nulla alia banna eis imponere possit nisi ea que in hac libertate continetur. ITEM statuit cum dictis hominibus suis quod ipsi homines de dicta franchi tate non possint vel debeant cum aliqua persona vel inter eos aliquod iuramen tum, aliquam conspirationem vel societatem seu aliquas coniurationes quas le ges et canones prohibeant et atmittant et que possint converti in preiudicium sive dapnum ipsius Amedei vel heredum et successorum eiusdem et comuni tatis dicte franchitatis vel in diminutione dominii dicti Amedei seu honoris eius dem sub banno LX solidorum quod quilibet conspirans et contrarium faciens incurrat pro qualibet vice et nichillominus quicquid contrafactum fuerit nichil valeat nec teneatur ipso iure ; hoc excepta quod si dictus Amedeus nullo tempo re venditione, permutatione, donatione vel alia quamvis alienatione ipsos ho mines amoveret a manibus suis et transferret in manus aliquorum qui eorum franchitatem viciare, anullare vel conrumpere presumeret in toto vel in parte vel etiam si heredes et successores dicti Amedei post decessum ipsius illud idem facere presumerent tune ipsi homines possint et eis liceat iurare se et adpodiare cum quolibet quem voluerint ad tenendum et manutenendum eorum franchitatem in eius robore firmiter et inde idem Amedeus condominus Vallesie nomine suo et heredum suorum acque successorum eis et cuilibet ipsorum et heredibus ipso rum successive <ledit plenam et liberam potestatem iurare vero possint ad invi cem pro peregrinationibus et votis complendis, pro societate ad lucrum simul te-
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=