Franchises Statuts et Ordonnances des Seigneuries de Vallaise et d'Arnad J.C. Perrin
202 J.-C. Perrin grata et firma habere et perpetuo tenere eaque attendere et penitus observare in nulloque contra facere, dicere, opponer.e nec venire per sese neque per alium seu alios in iudicio nec extra sub pena restitutionis omni dampni, expensarum et interesse cum et sub omni iuris consuetudinisque patrie predicte vallis Augu ste et facti renunciatione ad hec necessaria pariter et opportuna. DE QUIBUS omnibus premissis dicti ut supra ratifficantes requisierunt per me iam dictum notarium subscriptum unum et plura ac tot quot [ 8 v.] fuerunt requisita fieri et tradi publica instrumenta dictamine sapientum si opus sit ordinanda. SuBSEQUENTER vero anno Domini millesimo quingentesimo sexagesimo primo, indicione quarta, die secunda mensis decembris, actum Gressoneti vi delicet in stupha domus Yuglyn Pages, presentibus idem Jacobo Gueyl dicti loci et Stephano Francisci de Agnysot de Vallexia, testibus ad hec vocatis specialiter et rogatis. NoTUM SIT omnibus quod ibidem personaliter constituti Petrus Yannyn de Cheulyn, Jacobus Anthonii de Cheulyn, Angellinus Curta, Petrus Petri Squyn do, Guilliermus Pages et Jacobus Angellini Scaller, omnes predicti loci Gres soneti et eorum quilibet in quantum sibi tangit, qui gratis et sponte moti de eorumque iuribus et factis una cum de tenore et continencia unius publici instru menti conventionis et promissionum solvendi viginti quatuor rup casei census annualis infrascriptis dominis loco et in componsionem certorum aliorum tribu torum casei et aliorum de quibus [ 9 r.] et prout in eodem conventionis instru mento fit mentio facti per et inter magnifficos dominos Franciscum et Amedeum fratres ipsius loci condominos agentes suis ac coniunctis nominibus in hac parte magniffici domini Caroli eorum fratris ex una, et providos viros Jacobus Gueyl et Johannem Squinobol de eodem loco Gressoneti agentes in hoc facto tam eorum nominibus propriis quam veluti procuratores ac nomine aliorum hominum tam subdictorum quam feudatariorum prefatorum dominorum existentium et ha bitantium in tercio superiori dicti loci Gressoneti ac ibidem contribuentium, nec non Petrus Michaelis Luscoz suo ac uti sindicum hominum tercii de medio eiusdem loci ac Petrum Cipriam sindicum hominum dicti loci Gressoneti ac Johannem Emberot, Petrum Angellini Cipriam, Anthonium Boddimery, Antho nium Mollinerii, Christanum Guilliermi Gras et Anthonium Squyndo ex homi nibus tercii inferioris nominibus eorum et aliorum hominum eiusdem loci Gressoneti ex alia per me notarium subscriptum recepto [ 9 v.] sub anno, indi cione proxime decursis et die penultima mensis iullii et contentarum in eodem prius ad plenum in hac parte ut asserunt informati et instructi per me iam dictum notarium subscriptum et non per errorem prout melius potuerunt et
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=