Franchises Statuts et Ordonnances des Seigneuries de Vallaise et d'Arnad J.C. Perrin
Franchises, statuts et ordonnances de Vallaise et d'Arnad 203 possunt tam de iure quam patrie vallis Auguste consuetudine pro sese et suis heredibus successoribus et causam perpetue habituris. DrcTUM propterea conventionis et promissionum instrumentum superius designatum et mentionatum ac omnia et singulla in eodem contenta ratiffica verunt, approbaverunt et penitus confirmaverunt in omnibus et per omnia prout in eodem continetur et describitur singullis ad singulla debite relatis, nichil de contingentibus in eodem obmittendo ad formam eiusdem et ipsam formam eiusdem insequendo prenominati ut supra ratifficantes et eorum quibus re spective ut supra pro se et suis premissis equidem promiserunt et convenerunt dare, solvere et contribuere prefatis dominis [ 10 r.] et suis quibus supra an nualiter pro eorum rata eis respective contingente casei et aliorum tributorum in eodem instrumenta superius designato et ratifficato solvi promissorum et comprehensium ad formam eiusdem et hoc attentis in eodem instrumenta nar ratis et declaratis ac mediante et pro utillitate rei publice et quia sic eis placuit et placet omni in premissis semper cessante fraude. QuE AUTEM omnia premissa et in presenti ac in predesignato et ratiffi cato instrumenta contenta iurati promiserunt prenominati ut supra ratiffican tes et promittentes quilibet eorum respective in quantum eum tangit pro se et suis quibus supra per eorum iuramenta tactis Scripturis in mis notarii sub scripti manibus corporaliter prestita et sub suorum omnium obligatione bono rum mobillium et inmobillium presentium et futurorum rata, grata et firma habere et perpetuo tenere eaque actendere et penitus observare in nulloque con tra facere, dicere, opponere nec venire per sese neque per alium seu alios in iu dicio nec extra sub [ 10 v . ] pena restitucionis omnium dampnorum, expensarum et interesse cum et sub omni iuris, consuetudinisque predicte et facti renun ciatione ad hec necessaria pariter et opportuna. DE QUIBUS omnibus premissis dicti ut supra ratifficantes requisierunt per me notarium subscriptum unum et plura eis fieri et tradi publica instrumenta dictamine sapientum si opus fuerit ordinanda. ET EGO Petrus Bourco de Donacio publicus appostolica ducalique auctori tatibus notarius, presens publicum instrumentum suprascriptum rogatus recep1 et per cohaiutorem meum levare feci. Ideo hic me subscripsi et subsignavi et superius in fidem et testimonium omnium premissorum signavi. Petrus Bourco.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=