Franchises Statuts et Ordonnances des Seigneuries de Vallaise et d'Arnad J.C. Perrin

26 ].-C. Perrin ITEM 28 iidem domini Assodinus et Rofinus cum ipsis hominibus 1 suis statuerunt et ordinaverunt quod si contingat aliquem de dicta franchitate vel forestarium per locum transeuntem aut habitantem in dominio ipsorum As­ sodini et Rofini migrare ab hoc secullo qui nullum fecerint testamentum vel ordinamentum de bonis suis omnia bona sua mobilia et inmobilia sint et remaneant propinquoribus parentibus 1 eius. Et si tune non inveniretur successor legitimus dicti domini Assodinus et Rofinus unum de dicta fran­ chitatem elligant et dicti homines liberi unum de ipsis elligant qui duo custodire debeant et communiter bona eius per annum et diem infra quod tempus si non inveniretur legitimus successor dicta bona sint ipsorum dominorum Assodini et Rofini, et ipsa bona ex tune possint capere et dc­ portare. Et hoc 1 tam de mullieribus quam de hominibus intendatur. Ita videl­ licet quod ipsi custodes rationem de bonis perceptis et conservatis eidem Assodino et Rofino redere teneantur deductis prius expensis pro custodia dictorum bonorum rationabiliter factis. ITEM 29 statuerunt et ordinaverunt predicti Assodinus et Rofinus quod si quis hominum suorum predictorum videret se non habere heredes ' de suo proprio corpore procreatos 1 ipse possit <lare dimittere et legare feuda que ipse tenebit ab ipsis Assodino et Rofino cuicumque volluerit faciendo illud quod inde fieri debet eisdem Assodino et Rofino exceptis ecclesia, ospitali, paribus terre et maiori domino ipsorum Assodini et Rofini faciendo tamen semper ille cui huiusmodi feudum datum legatum vel dimissum fuerit ipsis dominis Assodino et Rofino fidelitatem, ussagium, ius et servicium 1 per dictum donatorem aut legatorem de ipsis feudis fieri debitum, vel statutum seu tam 30 consuetum. Et si forte in premissis donationibus fraus inventa fuerit in preiudicium ipsorum Assodini et Rofini vel heredum eorum ipsi Assodinus et Rofinus habere debeant duplum duodenum et tridenum quod de re ven­ dita habere deberent. Et hec fraus intendatur si feudum dominorum Assodini et Rofini ficticiose daretur 1 vel si hoccultaretur ussagium eorumdem. ITEM 31 statuerunt et ordinaverunt quod renoverii et renoverie, boschacii et boschacie commorantes in dominio et districtu ipsorum Assodini et Rofini a Guimor inferius a Ponte Sancti Martini insuper sint franchi et liberi 32 sicut et ceteri de dicta franchitate. (28) C : « de hostiario et custodia bonorum habitancium et forencium qui · descedunt sine liberis » : D : « de successione et custodia bonorum habitancium qui deccedunt sine liberis ». (29) C et D : « de non habentibus heredes a se procreatos quomodo possunt alienare bona sua ». (30) C : « seu pariter ». (31) C et D : « de renoveriis et boschaciis ». (32) C : manque « et liberi ».

RkJQdWJsaXNoZXIy NzY4MjI=